Die Bibel

 

Genesis 29:27

Lernen

       

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3848

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3848. ‘Et dedit ei Rachelem filiam suam ei in mulierem’: quod significet tunc conjunctionem boni cum affectione veri interioris, constat a repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum naturalis, de qua prius; ex repraesentatione ‘Rachelis’ quod sit affectio veri interioris, de qua etiam prius; quod ‘dare in mulierem’ sit conjunctio, patet. Quia omnis conjunctio 1 boni cum vero primum apparenter procedit ab exterioribus ad interiora ordine, et tandem ad intima, ideo hic dicitur affectio veri interioris, ipsa enim affectio quae est veri, influit a bono; conjunctio boni cum affectione veri interni est tunc primum, quando bonum naturalis conjungitur vero rationali, et per hoc bono rationali; haec conjunctio repraesentatur per Jacobum post partum duodecim filiorum, cum rediit ad domum matris et patris sui, de qua re in sequentibus.

Fußnoten:

1. The Manuscript has veri cum bono

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.