Die Bibel

 

Genesis 29:21

Lernen

       

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3861

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3861. ‘Et vocavit nomen ejus Reuben’: quod significet quale ejus quod describitur, constat ex significatione ‘nominis’ et ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; ipsum quale describitur per ‘quod vidit Jehovah afflictionem meam, et nunc amabit me vir meus’, quae sunt Reuben; quod nomina in Verbo omnia significent res, saepius ostensum est, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888; et quod nomina apud antiquos significativa status inderentur, n. 340, 1946, 2643, 3422; quod hic nomina omnium filiorum Jacobi significent Ecclesiae universalia, videbitur; ipsum universale etiam inditum est cujusvis nomini; 1 sed quodnam universale, nusquam aliquis scire potest nisi sciat quid voces ex quibus quisque vocatus, in sensu interno involvunt, sicut quid in sensu interno ‘vidit’, ex qua voce Reuben vocatus est, quid ‘exaudivit’, ex qua voce Shimeon, quid ‘adhaesit’ ex qua Levi, et quid ‘confiteri’ ex qua Jehudas, et porro ex quibus reliqui.

Fußnoten:

1. The Manuscript has sed quodnam universale sit, nusquam aliquis scire potest, nisi sciat quid significatio vocis, ex qua quisque vocatus, in sensu interno sit; ut quid in sensuinternovidit, ex qua voce Reuben vocatus est, quid audiverit, ex qua voce Schimeon, quid adhaesit, ex qua Levi et quid confiteri, ex qua Jehudas, et porro ex qua reliqui; ut illi qui Verbum secundum sensum internum percipiunt, id scirent, ideo ubivis dictum et explicatum est, ex qua origine esset nomen cujusvis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #145

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

145. In Verbo quoque per ‘nomen’ significatur essentia rei, et per ‘videre et vocare nomine’ nosse quales sunt; ut apud Esaiam,

Dabo tibi thesauros tenebrarum, et absconditas opes occultorum, propterea ut scias quod Ego Jehovah vocans nomen tuum, Deus Israelis: propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum, et vocavi te nomine tuo, cognominavi te, et non novisti Me, 45:3, 4;

ibi per ‘vocare nomine’ et ‘cognominare’ significatur praescire qualis est:

apud eundem,

Vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae declarabit illud, 62:2;

pro quod alius fieret, ut constat ab antecedentibus et sequentibus ibi:

apud eundem,

Israel, ne timeas, nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu, 43:1;

ubi pro quod noverit qualis:

iterum apud eundem,

Tollite in altum oculos vestros, et videte, quis creavit illa, educens in numero exercitum eorum; omnes nomine vocabit, 40:26;

pro quod omnes nosset: in Apocalypsi, Habes pauca nomina in Sardibus, quae [non] polluerunt vestimenta sua.... Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, confiteborque nomen ejus coram Patre Meo, et coram angelis Ejus, 3:4, 5:

alibi,

Quorum sunt scripta nomina in libro Vitae Agni, 13:8.

Per ‘nomina’ bis locis nusquam intelliguntur nomina sed quales sunt; nec usquam alicujus nomen in caelo noscitur sed qualis est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.