Die Bibel

 

Genesis 29:17

Lernen

       

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3824

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3824. ‘Et dixit, Serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore’: quod significet studium et tunc statum sanctum ut cum interno vero conjungeretur, constat a significatione ‘servire’ quod sit studium; a significatione ‘septem’ quod sit sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881; et ex significatione ‘annorum’ quod sint status, de qua n. 487, 488, 493, 893; quod sit propter conjunctionem, constat; inde patet quod per ‘serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore’ significetur studium et tunc status sanctus ut cum interno vero conjungeretur.

[2] Interna vera conjungi naturali dicuntur cum discuntur, agnoscuntur et creduntur; in naturali hominis seu in hujus memoria sunt vera tam externa quam interna, et ibi ut scientifica doctrinalia, sed non prius conjuncta sunt quam cum homo illis propter usum vitae afficitur, seu propter vitam amantur, nam tunc bonum illis copulatur, per quod conjunguntur cum rationali, proinde cum interno homine; per hanc viam est influxus vitae in illa a Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #433

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

433. Quod ‘septempliciter vindicari Cain’ significet sacrosanctum esse violare fidem separatam per ‘Cain’ intellectam, videatur quod ostensum est ad vers. 15, et quod per ‘septuagies et septies’ significetur quod multo magis sacrosanctum sit, et quod propterea damnatio, constare potest a significatione ‘septuagies et septies’. Quod septenarius numerus sit sanctus, inde est quod ‘septimus die significet caelestem hominem, caelestem Ecclesiam, caeleste regnum in supremo sensu Ipsum Dominum; inde ‘septenarius numerus’ ubicumque occurrit in Verbo, significat sanctum seu sacrosanctum; et sanctum illud seu sacrosanctum praedicatur de iis aut secundum ea de quibus agitur; inde quoque numerus septuagenarius, qui septem saecula comprehendit, nam saeculum in Verbo est decem annorum quando aliquid maxime sanctum seu maxime sacrosanctum exprimeretur, tunc dicebatur ‘septuagies septies’, sicut quod Domini dixit, Quod non remitterent fratri suo ad septies, sed usque ad septies septem, Matth. 18:21, 22;

per quod intelligitur quod toties remitterent quoties peccat, adeo ut sine fine esset, seu esset aeternum, quod est sanctum. Et hic ‘quod vindicaretur septuagies et septies’ est damnatio quia maxime sacrosanctum erat violare.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.