Die Bibel

 

Genesis 28:13

Lernen

       

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3717

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3717. ‘Et ego non scivi’: quod significet in obscuro, constare potest absque explicatione; ‘non scire’ enim et ignorare est obscurum quoad illa quae sunt visus intellectualis. Ex ‘non scire’ 1 et ignorare quod sit obscurum, ut quoque ex expergisci e somno quod sit illustrari, patet quid sensus internus et qualis est, quod nempe illa quae sunt sensus litteralis sint, talia qualia apparent coram visu externo aut alio aliquo sensu, et quoque secundum illos sensus capiuntur, at illa quae sunt sensus interni, talia sunt qualia apparent coram visu interno 2 aut alio ibi sensu; quae itaque in sensu litterali sunt, et ab homine capiuntur secundum sensus externos, hoc est, secundum illa quae 3 sunt in mundo, aut secundum ideam inde, eadem ab angelis 4 percipiuntur secundum sensus internos, hoc est, secundum illa quae sunt in caelo aut secundum ideam inde; se habent illa et haec sicut quae in luce mundi, ad illa quae in luce caeli; quae in luce mundi, sunt mortua respective ad ea quae in luce caeli, in luce caeli enim est sapientia et intelligentia a Domino, n. 3636, 3643; quapropter cum obliterantur seu absterguntur illa quae sunt lucis mundi, remanent illa quae sunt lucis caeli, ita loco terrestrium caelestia, 5 et loco naturalium spiritualia; sicut, quod supra dictum, nescire 6 et ignorare, quod sit in statu obscuro esse de bono et vero, et quod ‘expergisci a somno’ sit illustrari; ita in omnibus reliquis.

Fußnoten:

1. The Manuscript has aut

2. The Manuscript has et

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has percipientur

5. The Manuscript has seu

6. The Manuscript has aut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.