Die Bibel

 

Genesis 27:45

Lernen

       

45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3607

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3607. ‘Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum’: quod significet inversionem et privationem vitae veri a se, constat ex significatione ‘dierum luctus’ quod sit status inversio; et a significatione ‘occidere Jacobum fratrem’ quod sit privare verum vita a se: haec similiter se habent, sicut illa quae mox supra de significatione 'odii in sensu interno dicta sunt, quod nempe non odium sit; et quoque constare potest ab illis quae 1 continuo fiunt in altera vita; ibi omne bonum quod defluit e caelo ad illos qui in malo sunt, 2 vertitur in malum, et apud infernales in oppositum, similiter verum in falsum, videatur n. 2123; quare vicissim, malum et falsum quod apud tales, in caelo est bonum et verum; ut quoque fiat bonum, sunt spiritus in via, qui rejiciunt ideas mali et falsi ut idea boni et veri sistatur; de rejectione illa videatur n. 1393, 1875; et praeterea cum malum et falsum alluit ad illos qui in bono et vero sunt, non apparet ut malum et falsum, sed sub specie alia secundum bonitatis indolem et statum apud eos;

[2] inde quoque constare potest quod ‘occidere Jacobum fratrem’ in sensu interno non sit occidere, sed quod sit privatio illius vitae quae non vero competit; verum enim ex se non vitam habet sed a bono, nam verum modo est vas recipiens boni, videatur n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269, 2697, 3049, 3068, 3128, 3146, 3318, 3387, 3 et in bono est vita, non autem in vero nisi quae a bono, n. 1589 et alibi pluries; 4 quare privatio vitae veri a se non est exstinctio veri, sed est vivificatio ejus, nam cum verum apparet sibi vitam habere a se, tunc non vitam habet nisi talem quae in se non vita est, at cum privatur illa, tunc donatur ipsa vita, nempe per bonum a Domino Qui est ipsa vita;

[3] hoc apparet manifeste ab illis qui in altera vita sunt qui in solo vero sunt; illorum ideae apparent clausae, adeo ut illa quae sunt caeli non influere possint, nisi modo ita communiter ut vix cognoscatur quod sit influxus inde; at qui simul in bono sunt, illorum ideae apparent apertae, adeo ut illa quae caeli sunt, influant sicut in aliquod exiguum caelum seu sicut in imaginem sui, nam per bonum apud illos 5 in vera, videantur n. 1869, 6 2429. Quod verum privetur vita ex se, quando bonum priore loco incipit esse seu dominium habere, constare potest ex illis quae prius de prioritate apparente veri primo tempore, et de prioritate boni postea, dicta et ostensa sunt; haec privatio vitae veri ex se, est quae hic significatur. Quod haec dicantur luctus patris, est quia 7 dies luctus' significant status inversionem, quae status inversio supra significata est per ‘horrorem magnum valde’ quo horruit Jishak, vers. 33, n. 3593; et per ‘exclamationem magnam et amaram valde’ qua exclamavit Esau, vers. 34, n. 3597.

Fußnoten:

1. continuo AI, but see footnote number 2338.

2. The Manuscript inserts per gradus.

3. The Manuscript has in bono enim

4. The Manuscript has inde

5. per, in the First Latin Edition

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript has luctus significat inversionem status

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.