Die Bibel

 

Genesis 27:4

Lernen

       

4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3526

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3526. ‘Ecce Esau frater meus vir pilosus’: quod significet quale boni naturalis respective, constat ex 1 repraesentatione Esavi quod sit bonum naturalis, de qua supra n. 3494, 3504; et ex significatione ‘viri pilosi’ quod sit quale ejus, nempe boni; quod ‘pilosum’ significet naturale imprimis quoad verum, videatur n. 3301, et quae nunc sequuntur.

Fußnoten:

1. significatione, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.