Die Bibel

 

Genesis 27:25

Lernen

       

25 At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3542

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3542. ‘Et super levitatem collorum illius’: quod significet ut non appareret verum disjungens, constat ex praedicatione ‘levis seu levitatis’ quod sit de vero, de qua n. 3527; et ex significatione ‘collorum’ quod sit conjungens, de qua sequitur; hic itaque, quia erat apparentia ‘super levitatem collorum illius’, est ut non appareret verum disjungens. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 3539 dicta et ostensa sunt, quod nempe illud bonum et illa vera quae ex intellectu et non simul ex voluntate profluunt, non bonum nec vera sint, utcumque ita externa forma apparerent, 1 et si voluntas mali sit, disjungunt bonum et vera, non conjungunt; at si aliquid voluntatis boni est, tunc non disjungunt sed conjungunt, tametsi in inverso ordine disposita sunt, nam per illa homo regeneratur; et quia sic disposita inserviunt primum pro regenerando homine, dicitur quod sic verum disjungens non appareret; sed de his in sequentibus plura.

[2] Quod ‘collum’ significet conjungens, inde est quia superiora apud hominem quae sunt capitis, cum inferioribus ejus quae sunt corporis, communicant inter se per intercedens collum; inde est quod tam influxus quam communicatio, proinde conjunctio, significetur per intermedium illud; quod adhuc melius constare poterit a correspondentiis Maximi Hominis cum illis quae sunt corporis humani, de quibus ad fines capitum; simile inde per ‘collum’ significatur in Verbo; ut apud Esaiam,

Spiritus Ipsius sicut fluvius inundans, usque ad collum dimidiabit, 30:28; 2 ibi ‘fluvius inundans’ pro falso ita superfluente; ‘ad collum dimidiare’ pro intercludere et intercipere communicationem et inde conjunctionem superiorum cum inferioribus, quae intercluditur et intercipitur cum spirituale bonum et verum non recipitur:

[3] apud Habakkuk, Percussisti caput de domo impii, denudando fundamentum usque ad collum, 3:13;

percutere caput de domo impii' pro destruere principia falsi; ‘denudando fundamentum 3 usque ad collum’ pro intercipiendo sic conjunctionem:

apud Jeremiam,

Praevaricationes implexae ascenderunt super collum meum, impulit vires meas, dedit me 4 Dominus in manus, non possum resurgere, Thren. 1:14;

praevaricationes implexae ascenderunt super collum meum pro quod falsa versus interiora seu rationalia.

[4] Quia per ‘collum’ significabatur communicatio et conjunctio illa, ideo per ‘vincula colli’ significata est interceptio, proinde desolatio veri, quae tunc existit quando spiritualia, quae 5 continue influunt a Domino, non amplius admittuntur in 6 rationale hominis, et consequenter nec in naturale ejus; interceptio seu desolatio illa est quae repraesentatur apud Jeremiam,

Per quod faceret sibi vincula et juga, et daret ea super collum suum, ac mitteret ad populos, ... et diceret, quod servirent Nebuchadnezzari regi Babelis, ... et qui non traderent collum suum sub jugum ejus, quod gladio, fame et peste visitarentur; at qui subderent collum suum, relinquerentur super terra, Jer. 27:2, 3, 8, 11; ‘dare collum sub jugum regis Babelis et servire ei’ pro desolari quoad verum et vastari quoad bonum; quod ‘Babel’ sit quae vastat, videatur n. 1327 f. ; et quod vastentur ne profanentur sancta, n. 301-303, 1327, 1328, 2426, 3398, 3399, 3402; et quia intercepto influxu boni et veri, servitur malo et falso, 7 ideo etiam dare collum sub jugum est servire:

apud eundem,

Dixit Jehovah, Frangam jugum Nebuchadnezzaris regis Babelis intra biennium dierum, desuper collo omnium gentium,

28:11;

pro quod a vastatione liberandi:

apud Esaiam,

Excute te e pulvere; surge, sede, Hierosolyma; aperi vincula colli tui, captiva filia Zionis, 52:2;

‘aperire vincula colli’ pro admittere et recipere bonum et verum: apud Micham, Ecce Ego cogitans super familiam hanc malum, ex quo non extrahetis colla vestra, et non ibitis erecti, quia tempus mali illud, 2:3;

‘e malo non extrahere colla’ pro non admittere verum; non ire erecti' pro sic non spectare ad superiora seu illa quae caeli sunt, n. 248.

Fußnoten:

1. The Manuscript has sed

2. The Manuscript has ubi

3. The Manuscript inserts nempe capitis.

4. Deus, in the First Latin Edition

5. continuo in the Manuscript, in the First Latin Edition

6. rationali, in the First Latin Edition

7. The Manuscript has est dare collum sub jugum etiam servire

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #301

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

301. Alterum arcanum est, si instructi fuissent mysteriis fidei, quod in aeternum periissent, quod significatur per haec verba, ‘nunc forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum’; ita se habet: cum homines inversi ordines vitae facti sunt, et non volunt nisi ex semet et proprio vivere et sapere, tunc quicquid audiunt quod est fidei, ratiocinantur nam ita sit vel non; et quia ex semet, suis sensualibus et scientificis, non possunt aliter quam negare, et cum negant, etiam blasphemant et profanant; et tandem nec curant si profana sanctis commisceant: cum homo talis fit, tunc in altera vita ita damnatus est ut non aliqua spes salutis; quae enim per profanationes commixta sunt, adhaerent commixta; ut primum aliqua idea sancti venit, etiam idea profani conjuncta adest, quod facit ut in non alia societate esse possit quam in damnatorum: in altera vita exquisitissime percipitur, etiam a spiritibus in mundo spirituum, magis a spiritibus angelicis, quicquid alicui cogitationis ideae adest conjunctum, ita exquisite ut ex unica solum idea sciant qualis est. Ut profana talia adjuncta sanctis discutiantur, non fit nisi cum cruciatu infernali, et tanto ut si homo sciret, caveret sibi a profanatione ut ab ipso inferno.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.