Die Bibel

 

Genesis 27:15

Lernen

       

15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3599

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3599. ‘Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eam’: quod significet perceptionem de Bono Naturali quod Divinum fieret constat ex 1 repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum ibi, de qua n. 3012, 3194, 3210; ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; et ex repraesentatione ‘Esavi’, ad quem dixit, quod sit Bonum Naturale, de 2 qua etiam supra pluries; quod Divinum fieret constat a benedictione, de qua sequitur. Supra dictum quod ‘Esau’ repraesentet Divinum Naturale Domini quoad Divinum Bonum, et ‘Jacob’ Divinum Naturale Ipsius quoad Divinum Verum; hic autem quod Esau repraesentet Bonum Naturale quod Divinum fieret; et in illis quae 3 praecedunt, quod ‘Jacob’ repraesentaverit Verum Naturale quod etiam Divinum fieret; haec quomodo se habent, constare potest ab illis quae supra n. 3494 et 3576 dicta sunt; quae ut clariora adhuc evadant, paucis dicendum:

[2] Naturale Bonum, quod ‘Esau’ primum repraesentat, est Naturale infantiae Domini, quod Divinum fuit ex Patre sed humanum ex matre, et quantum ex matre, fuit hereditario malo imbutum; hoc quia tale, non ilico potuit in tali ordine esse, ut Divinum quod 4 intime erat, posset recipere, sed debuit prius in ordinem redigi a Domino; similiter se habet cum vero quod per ‘Jacobum’ repraesentatur; nam ubi bonum ibi verum ut sit aliquid, omne cogitativum est veri adjunctum voluntario quod est boni, etiam apud infantes: postquam itaque Dominus Naturale quoad Bonum et quoad Verum in Se in ordinem redegit, in talem ut reciperet Divinum, et sic Ipse a Divino Suo influeret, ac successive omne humanum quod a matre, expulit, tunc ‘Esau’ repraesentat Divinum Naturale Domini quoad Bonam, et ‘Jacob’ Divinum Naturale Ipsius quoad Verum.

[3] Sed Esau et Jacob repraesentant Divinum Bonum et Divinum Verum Divini Naturalis Domini, ut conjuncta inter se sicut fratres, quae in se spectata non sunt aliud quam una potentia simul ad formandum et recipiendum bonum et verum actuale; de hoc bono et vero, nempe actuali, postmodum agitur. Ex his patet quanta arcana in sensu interno Verbi continentur, quae arcana sunt talia ut ne quidem communissima eorum in intellectum hominis cadant, 5 sicut illa fortassis quae nunc dicta sunt 6 ; quomodo tunc innumerabilia quae de illis; sed adaequata sunt intellectui et captui angelorum, qui de his et similibus a Domino caelestes ideas repraesentativis ineffabilis amoenitatis et beatitudinis illustratas habent; inde 7 cogitari potest, sed remote quia talia in umbra intellectus humani sunt, qualis sapientia angelica est.

Fußnoten:

1. significatione, in the First Latin Edition

2. The Manuscript has quo

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has Patris but deletes and inserts intime.

5. The Manuscript has cum modo communiter, ut fortassis illa

6. The Manuscript inserts exponuntur.

7. The Manuscript inserts remote.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.