Die Bibel

 

Genesis 26:5

Lernen

       

5 eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3390

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3390. ‘Factum quia prolongabantur ei ibi dies’: quod significet statum receptionis, constat ex significatione ‘prolongare ibi ei’, nempe Jishako, quod sit cum Divinum Bonum quod per Jishakum repraesentatur, aliquamdiu ibi esset, quod reciperetur verum, de receptione enim veri a spiritualibus in sensu interno agitur; et a significatione ‘dierum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.