Die Bibel

 

Genesis 26:30

Lernen

       

30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3472

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3472. Continuatio de Correspondentiis et Repraesentationibus, cumprimis de illis quae in Verbo Quod omnia et singula quae in Verbi sensu litterae, sint repraesentativa spiritualium et caelestium regni Domini in caelis, ac in supremo sensu sint repraesentativa Ipsius Domini, constare potest ab illis quae hactenus ostensa sunt, et quae adhuc, ex Divina Domini Misericordia, ostendenda; sed quia homo tam longe se removit a caelo, ac se infimae naturae, immo terrestri, immersit, repugnat ei prorsus cum dicitur quod Verbum altiora recondat quam is ex littera capit, et magis cum dicitur quod contineat 1 incomprehensibilia 2 , modo quae angelorum sapientiae adaequata sunt, et adhuc magis, quod ipsa Divina, quae infinite 3 intellectum angelorum transcendunt: agnoscit quidem orbis Christianus quod Verbum Divinum sit, sed quod ita Divinum, si non ore, usque corde negat; quod nec mirum est quia terrestre in quo homo hodie est, sublimiora non capit, nec vult capere.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. The Manuscript inserts homini.

3. The Manuscript has supra intellectum angelorum sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.