Die Bibel

 

Genesis 25:12

Lernen

       

12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #115

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

115. Antiquissimi cum nominarunt terras, intellexerunt quae significabant; sicut qui hodie in idea sunt quod ‘terra Canaan’ et ‘Mons Zionis’ significent caelum, ii, cum nominantur, ne quidem cogitant de terra aut monte sed solum de illis quae significant; ita hic per ‘terram Havillah’, quae etiam nominatur Gen. xxv 18, ubi agitur de filiis Ismaelis, quod ‘habitaverint a Havillah usque ad Shur, quod juxta facies Aegypti, qua venitur in Asshur’. Qui in idea caelesti sunt, non percipiunt ex his aliud quam intelligentiam et quae ab intelligentia fluunt: sicut etiam per ‘circumdare’, quod fluvius Pishon circumdet totam terram Havillah, percipiunt influere; sicut quod lapides shoham qui super humeris ephodi Aharonis circumdati essent fundis auri, Exod. 28:11, quod bonum amoris influeret in verum fidei; ita multoties alibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.