Die Bibel

 

Genesis 25:10

Lernen

       

10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3664

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3664. ‘Vade Paddanem Aram’: quod significet cognitiones talis veri, constat ex significatione ‘Aram’ seu Syriae quod sint cognitiones, de qua n. 1232, 1234, 3249; quod ‘Paddan Aram’ sint cognitiones veri, inde est quia erat in Syria fluviorum, ubi Nahor, Bethuel et Laban, per quam quod cognitiones veri significentur, videatur n. 3051; Paddan Aram etiam prius cap. 25:20, et in sequentibus cap. 31:18 memoratur, et quoque in illis locis significat cognitiones veri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.