Die Bibel

 

Genesis 24:7

Lernen

       

7 Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens : Semini tuo dabo terram hanc : ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo :

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3137

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3137. ‘Apud fontem’: quod significet illorum illustrationem a vero Divino, constat a significatione ‘fontis’ quod sit verum, de qua n. 2702, 3096, hic verum Divinum, ut supra n. 3131; Verbum quia est verum Divinum, ideo ‘fons’ vocatur: quod ‘stare apud fontem’ hic involvat in sensu interno illustrationem illorum quae in naturali homine, ex serie sequitur, ubi enim verum Divinum, ibi illustratio.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.