Die Bibel

 

Genesis 24:62

Lernen

       

62 Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis : habitabat enim in terra australi :

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3184

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3184. ‘Et servum Abrahami et viros ejus’: quod significet a Divinis in naturali homine, constat a significatione ‘servi Abrahami’ quod sit naturalis homo, de qua n. 3019, 3020; et a significatione ‘virorum ejus’ quod sint omnia quae ibi, de qua n. 3169; quod sint Divina in naturali homine, patet quia fuit missus ab Abrahamo, qui quod Divinum Domini repraesentet, prius multoties ostensum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3020

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3020. ‘Administrantem omnia quae ei’: quod significet naturalis hominis officia, constat ex significatione ‘administrare’, et quidem ‘administrare omnia’, quod sit obire officia seu munia: quod naturalis homo respective ad rationalem, seu quod idem, externus homo respective ad internum, se habeat similiter ac administrator in domo, videatur n. 1795; omnia quae in homine sunt, se habent sicut una domus, hoc est, sicut una familia, quod sit qui patrisfamilias munus obit, et sint qui servorum; ipsa mens rationalis est qui disponit omnia sicut paterfamilias, et per influxum in mentem naturalem ordinat; mens autem naturalis est 1 quae ministrat et administrat; quia mens naturalis est distincta a mente rationali, et in gradu infra 2 hanc, et ex quodam proprio etiam agit, vocatur illa respective ‘servus senior domus’, et ‘administrans omnia quae ei ibi’;

[2] quod mens naturalis sit distincta mens a rationali, et in gradu inferiore, ac in quodam proprio, constare potest ex illis quae ibi, et ejus officiis; illa quae ibi sunt omnia scientifica, ita quoque omnes cognitiones cujuscumque generis 3 , verbo omnia et singula quae sunt memoriae exterioris seu corporeae, de qua n. 2471, 2480. Illius etiam est omne imaginativum, quod est interius sensuale apud hominem, ac viget imprimis apud pueros et in aetate prima adolescentiae; illius etiam sunt omnes affectiones naturales quas homo cum brutis animalibus communes habet;

[3] inde patet quae ejus officia sunt: mens autem rationalis est interior; 4 cognitiva quae ibi, non patent coram homine, sed sunt, cum in corpore vivit, imperceptibilia, nempe omnia et singula quae sunt memoriae interioris, de qua n. 2470-2474, 2489, 2490; omne etiam cogitativum quod perceptivum aequi et justi, tum veri et boni, est ejus; etiam omnes affectiones spirituales quae proprie humanae sunt et per quas homo a brutis animalibus 5 distinguitur; mens haec ab illis influit in mentem naturalem, et ea quae ibi excitat, et visu quodam intuetur, et sic judicat et concludit. Quod hae binae mentes distinctae sint, patet manifeste ex eo quod apud plures mens naturalis dominetur super mentem rationalem, seu quod idem, externus homo super internum; et quod solum apud illos non dominetur, sed servit, qui in bono charitatis sunt, hoc est, qui a Domino se duci patiuntur.

Fußnoten:

1. The Manuscript has qui

2. The Manuscript has illam

3. The Manuscript inserts sunt.

4. The Manuscript has cognitiones but deletes and inserts cognitiva.

5. The Manuscript places this after homo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.