Die Bibel

 

Genesis 24:50

Lernen

       

50 Responderuntque Laban et Bathuel : A Domino egressus est sermo : non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3146

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3146. ‘Et dedit stramen et pabulum camelis’: quod significet instructionem in veris et bonis, constat ex significatione ‘straminis’ quod sint vera naturalis hominis, et ex significatione ‘pabuli’ quod sint bona ibi, de quibus supra n. 3114; quia illa per stramen et pabulum significantur, inde sequitur quod ‘dare stramen et pabulum’ sit instruere in veris et bonis. Quod liberum sit propterea, ut in affectione et ex affectione veri instruatur homo, et sic alte usque ad spiritualem hominem, seu usque ad animam insinuentur vera, ac ibi conjungantur bono, videri potest ex illis quae de libero n. 2870-2893 ostensa sunt;

[2] talis est radicatio fidei, seu veri quod est fidei, quod nisi copuletur cum bono in rationali, nusquam verum fidei accipit aliquam vitam, nec fit aliquis fructus inde; nam omne quod vocatur fructus fidei, est fructus boni quod est amoris et charitatis per verum quod est fidei; nisi calor spiritualis qui est bonum amoris, 1 operetur per lucem spiritualem, quae est verum fidei, homo foret sicut humus gelu constricta, ut tempore hiemis, quo nihil crescit, minus fructificatur; sicut enim lux absque calore nihil producit, ita fides nihil absque amore.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.