Die Bibel

 

Genesis 24:45

Lernen

       

45 Dumque hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula : descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam : Da mihi paululum bibere.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3182

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3182. ‘Miserunt Rebeccam sororem suam’: quod significet separationem ab affectione veri Divini, constat a significatione ‘mittere’ quod sit separari, et a repraesentatione ‘Rebeccae sororis’ quod sit affectio veri Divini, de qua supra n. 3177, 3179; quod ‘soror’ sit verum, videatur n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3160. Quomodo se res habet, constare potest ab illis, quae supra in hoc capite dicta et ostensa sunt; ut autem melius pateant, adhuc paucis dicendum: cum verum quod initiandum et conjungendum bono, elevatur e naturali, tunc separatur ab illis quae ibi sunt; separatio illa est quae significatur per quod ‘miserunt Rebeccam sororem suam’; separatur tunc cum homo non amplius ex vero spectat bonum, sed ex bono verum, seu quod idem, cum non amplius ex doctrina vitam, sed ex vita doctrinam; ut pro exemplo: doctrina docet hoc verum quod non aliquis odio habendus, nam qui aliquem odio habet, illum quovis momento occidit; homo prima sua aetate vix hoc admittit; progrediente autem, cum reformatur, inter doctrinalia secundum quae vivendum, refert; tandem vivit secundum illud, tunc non amplius ex doctrinali cogitat, sed ex vita agit; hoc cum fit, doctrinae hoc verum elevatum est e naturali, immo separatum a naturali, ac implantatum bono in rationali; quo facto, non amplius patitur ut naturalis homo per aliquod apud se sophisticum, id in dubium vocet, immo nec sinit ut contra illud ratiocinetur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.