Die Bibel

 

Genesis 24:28

Lernen

       

28 Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3128

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3128. ‘Et indicabat domui matris suae juxta verba illa’: quod significet ad bonum quodcumque naturale quo illustratio pervenire potuit, constat ex significatione ‘domus matris’ quod sit bonum externi hominis, hoc est, bonum naturale; quod ‘domus’ sit bonum, videatur n. 2233, 2234, 2559; et quod 1 externum hominis seu naturale sit ex matre, internum autem ex patre, n. 1815; bonum apud hominem in Verbo comparatur ‘domui’, ac propterea homo qui in bono, vocatur ‘domus Dei’; sed bonum internum vocatur ‘domus patris’, bonum autem quod in eodem gradu est, dicitur ‘domus fratrum’, at bonum externum, quod idem est ac naturale, appellatur ‘domus matris’; omne etiam bonum et verum ita nascitur, nempe per influxum boni interni ut patris, in bonum externum ut matris:

[2] quia in hoc versu de origine veri quod conjungendum bono in rationali, agitur, ideo dicitur quod Rebecca per quam illud verum repraesentatur, ‘cucurrerit ad domum matris’, inde enim origo veri; nam ut supra dictum et ostensum, omne bonum influit per viam internam seu per viam animae in hominis rationale, et per id in ejus scientificum, usque i scientificum sensuale, et per illustrationem ibi facit ut videantur vera, inde vera evocantur, et forma naturali exuuntur, et bono conjunguntur in media via, nempe in rationali, et simul faciunt hominem rationalem, et tandem spiritualem: sed quomodo haec fiunt, homini prorsus ignotum est, quoniam hodie vix scitur quid bonum, et quod distinctum a vero, minus quod reformetur homo per influxum boni in verum et per utriusque conjunctionem; nec scitur quod rationale sit distinctum a naturali; cum haec, quae communissima sunt, ignorantur, nequicquam sciri potest quomodo initiatio veri in bonum, et utriusque conjunctio fit, de quibus in sensu interno in hoc capite agitur; at quia haec arcana revelata sunt, ac patent illis qui in bono sunt, hoc est, qui angelicae mentes sunt, ideo utcumque aliis obscura apparitura sint, usque arcana illa quia in sensu interno sunt, exponenda erunt.

[3] De illustratione a bono per verum in homine naturali, qui hic ‘domus matris’ dicitur, ita se habet: Divinum Bonum apud hominem influit in ejus rationale, et per rationale in ejus naturale, et quidem in ejus scientifica, seu cognitiones et doctrinalia ibi, ut dictum est, ac ibi per inaptationem format sibi vera, per quae tunc illustrat omnia quae in naturali homine sunt; at si vita naturalis hominis talis est ut non recipiat Divinum Bonum, sed id vel repellit, vel pervertit, vel suffocat, tunc Divinum Bonum 2 non inaptari potest, ita nec formare sibi vera, inde nec amplius illustrari potest naturale, nam illustratio in naturali homine fit a bono per vera, et cum nulla amplius illustratio, nulla potest dari reformatio: haec causa est quod in sensu interno 3 multis quoque agatur de naturali homine, qualis 4 sit, ita unde verum, quod nempe ex bono ibi.

Fußnoten:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts ibi.

3. The Manuscript has multum

4. The Manuscript has esset

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.