20
Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam : et haustam omnibus camelis dedit.
20
Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam : et haustam omnibus camelis dedit.
3148. ‘Et pedes virorum qui cum illo’: quod significet purificationem omnium quae Illius in naturali homine, constat a significatione ‘pedum’ quod sint illa quae sunt naturalis hominis, de qua n. 2162; et a significatione ‘virorum qui cum illo’ quod sint omnia quae ibi. Sollemne fuit quod viatores cum venirent in domum quandam, quod lavarent pedes;
Ut cum fratres Josephi in domum Josephi introducerentur,
Cum Levita et qui cum illo in domum senis acciperentur,
Et cum Uriah ab itinere veniens, juberetur a Davide descendere in domum suam, et lavare pedes, 2 Sam. 11:8;
causa erat quia profectiones et peregrinationes significabant illa quae sunt instructionis, et inde vitae, videatur n. 1293, 1457, 1463, 2025, quae quod purificarentur, supra mox n. 1 3147 ostensum; et praeterea ne sordes 2 in spirituali sensu intellectae adhaererent, et inquinarent domum, hoc est, hominem; ut quoque patet ex illo, Quod excuterent pulverem pedum, si urbs aut domus non reciperet pacem, Matth. 10:14.
Fußnoten:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. The Manuscript has illae