Arcana Coelestia #2857
2857. ‘Et surrexerunt’: quod significet elevationis gradum majorem, constat a significatione ‘surgere’ quod cum nominatur in Verbo, sit aliqua elevatio quae significatur, n. 2401; hic elevatio rationalis post tentationem; post enim 1 tentationes elevatum semper fuit rationale, quod fit etiam apud hominem; omnis tentatio in qua vincit homo, elevat ejus mentem et quae mentis sunt, confirmat enim bona et vera, et superaddit nova, n. 1692, 1717, 1740, 2272.
Fußnoten:
1. The Manuscript has tentationem