Die Bibel

 

Genesis 22:7

Lernen

       

7 dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2763

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2763. Ex his nunc patet unde repraesentativa et significativa in Verbo, quod nempe ex repraesentativis quae existunt in altera vita; inde venerunt illa ad homines Antiquissimae Ecclesiae qui caelestes fuerunt, et cum spiritibus et angelis simul fuerunt cum vivebant; repraesentativa illa ab illis emanarunt ad posteros, et tandem ad illos qui non sciebant praeter quod talia significarent; sed quia 1 ab antiquissimis temporibus fuerunt, et in cultu eorum Divino, 2 venerata sunt et sancta habita.

[2] Praeter repraesentativa, etiam sunt correspondentia, quae prorsus aliud in mundo naturali quam in mundo spirituali 3 sonant, et quoque significant, sicut quod ‘cor’ affectionem boni' ‘oculi’ intellectum, ‘aures’ oboedientiam, ‘manus’ potentiam, praeter innumerabilia alia; haec non ita repraesentantur in mundo spirituum sed correspondent, sicut naturale spirituali; inde est quod unumquodvis: verbum quoad omnium minimam iotam in Verbo involvat spirituali et caelestia; et quod ita inspiratum sit Verbum, nempe cum legitur ab homine, quod tunc spiritus et angeli ilico percipiant illud spiritualiter secundum repraesentationes et correspondentias.

[3] Sed scientia haec, quae tantum exculta et aestimata fuit ab antiquis post diluvium et per quam illi cum spiritibus et angelis cogitare potuerunt, hodie prorsus obliterata est, in tantum ut vix aliquis credere velit quod sit; et qui credunt, non aliter vocant quam quoddam mysticum nullius usus, et hoc ex causa quia homo prorsus mundanus et corporeus factus est, usque adeo ut cum nominatur spirituale et caeleste, repugnantiam, et quandoque fastidium, immo nauseam, sentiat; quid tunc faciet in altera vita quae in aeternum manet, ubi non est mundanum et corporeum sed modo spirituale et caeleste, quod facit vitam in caelo.

Fußnoten:

1. The Manuscript has ab Antiquissimis fuerunt, deleted ab Antiquissimis and interpolates antiqua.

2. The Manuscript has sancta habita sunt et venerata.

3. The Manuscript has alters significant to sonant.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.