Die Bibel

 

Genesis 22:5

Lernen

       

5 dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2622

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2622. ‘Sarah Abrahamo’: quod significet ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti, constat ex repraesentatione ‘Sarae’ quod sit Divinum spirituale seu Divinum Verum, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172 1 , 2173, 2198, 2507, et ex repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Divinum caeleste, seu Divinum Bonum, de qua n. 1989, 2011, 2172, 2198, 2501: de unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti, videantur quae supra n. 2618 dicta sunt.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2173

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2173. Quod ‘Sarah’ sit hic Dominus quoad verum, constat ex repraesentatione ‘Sarae’ quod sit verum intellectuale adjunctum bono, hic quod sit verum rationale, ex eadem causa, ut modo de ‘Abrahamo’ dictum; quod ‘Sarah’ repraesentet verum, videatur prius n. 1468, 1901, 2063, 2065; bonum et verum in historicis Verbi non aliter possunt quam repraesentari per ‘conjugium’, se enim ita habent; est enim Divinum Conjugium inter caelestia et spiritualia; seu quod idem, inter illa quae sunt amoris et quae sunt fidei; seu quod adhuc idem, inter illa quae sunt voluntatis et intellectus; illa sunt boni, haec sunt veri: tale conjugium est in regno Domini in caelis, tale etiam in regno Domini in terris seu in Ecclesia, tale in unoquovis homine, in singulis ejus, immo in omnium singularissimis; quae non in tali conjugio sunt, non vivunt; immo tale conjugium inde est in universa natura inque singulis ejus, sed sub alia forma et specie, alioquin nihil usquam ibi subsisteret: quia tale ‘conjugium est’ in singulis, apud Prophetas unaquaevis res duplici modo exprimitur, imprimis apud Esaiam, et una expressio se refert ad caeleste seu bonum, altera ad spirituale seu verum, de quo n. 683, 793, 801: quod sit instar conjugii in singulis, videatur n. 718, 747, 917, 1432; inde est quod per ‘Abrahamum’ repraesentetur bonum Domini et per ‘Sarah’ verum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.