Die Bibel

 

Genesis 22:3

Lernen

       

3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2810

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2810. ‘Venerunt ad locum quem dixit ei Deus’: quod significet statum tunc secundum perceptionem ex Divino Vero, constat significatione ‘loci’ quod sit status, de qua supra n. 2786, et ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepe 1 prius; hic ‘dicere Deus’ est percipere ex Divino Vero quia Dei dicitur, non Jehovah 2 , n. 2586, 2807 f.

Fußnoten:

1. The Manuscript has saepius

2. The Manuscript inserts quod Deus sit Divinum Verum et Jehovah Divinum Bonum, videatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.