Die Bibel

 

Genesis 22:24

Lernen

       

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2815

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2815. Vers. 10. Et misit Abraham manum suam, et accepit cultrum, ad mactandum filium suum. ‘Misit Abraham manum suam’ significat tentationem usque ad ultimum potentiae: ‘et accepit cultrum’ significat quoad verum: ‘ad mactandum filium suum’ significat usque dum mortuum quicquid ex mere humano.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2798

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2798. ‘Accepit Abraham ligna holocausti’: quod significet meritum justitiae, constat ex illis quae supra n. 2784 dicta et ostensa sunt, ita absque ulteriore explicatione. ‘Et posuit super Jishako’: quod significet quod adjunctum Rationali Divino, nempe meritum justitiae, constare potest a repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Rationale Divinum Domini, de qua saepe prius; et ex significatione ‘ponere super illo’ quod sit adjungere; ‘filius suus’ dicitur, quia Divinum Humanum Domini non modo conceptum sed etiam natum est a Jehovah: quod Dominus conceptus a Jehovah notissimum est a Verbo Domini, inde vocatur Filius Altissimi, Filius Dei, et Unigenitus Patris, Matth. 2:15; 3:16, 17; 16:13-17; 17:5; 27:43, 54; Marcus 1:11, 9:7, 9; 14:61, 62; Luc. 1:31, 32, 35; 3:21, 22; 9:35; 10:22; Joh. 1:14, 18, 50 [KJV 49]; 3:13, 16-18; 5:20-27; 6:69; 9:34, 35, 38; 10:35, 36; 20:30, 31, praeter plurimis aliis in locis, ubi Jehovam Patrem Suum nominat;

[2] quod natus a virgine Maria, etiam notum est, sed ut homo alius; verum cum iterum natus seu Divinus factus, fuit a Jehovah Qui in Ipso, et Qui Ipse quoad ipsum Esse vitae; unitio Divinae et Humanae Essentiae facta est mutuo et vicissim sic ut Divinam Essentiam univerit Humanae, et Humanam Divinae, videatur n. 1921, 1999, 2004, 2005, 2018, 2025, 2083, 2508, 2523, 2618, 2628, 2632, 2728, 2729; inde constare potest quod Dominus ex propria potentia in Se Humanum Divinum fecerit, et sic Justitia factus: meritum justitiae fuit quod adjunctum Rationali Divino cum intimas tentationes subiret, ex quo tunc pugnavit, et contra quod pugnarunt mali genii, usque dum illud quoque glorificaverit. Haec sunt quae in sensu interno intelliguntur per quod ‘Abraham ligna holocausti posuerit super Jishako filio suo’, et haec sunt quae ab angelis percipiuntur cum haec verba legantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.