Die Bibel

 

Genesis 22:24

Lernen

       

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2814

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2814. ‘Et posuit illum super altari, desuper ligna’: quod significet in Humano Divino, cui justitia, constat ex significatione ‘altaris’ quod sit Divinum Humanum Domini, de qua mox supra, n. 2811; et ex significatione ‘lignorum holocausti’ quod sint meritum justitiae, de qua n. 2784, 2798, 2812. Verum Divinum in Humano Divino Domini quod tentationes subiit, de quo actum, non est Ipsum Divinum Verum, hoc enim est supra omnem tentationem; sed est 1 verum rationale quale est angelis, consistens in apparentiis veri, et est quod vocatur ‘Filius hominis’ sed ante glorificationem; Divinum autem Verum in Divino Humano Domini glorificato, est supra apparentias, nec usquam ad aliquem intellectum, minus ad captum hominis, ne quidem ad angelorum, venire potest, ita nusquam ad aliquid tentationis; apparet in caelis ut lux quae a Domino. De Divino hoc Vero, seu Filio hominis glorificato, ita apud Johannem, Dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, 13:31, 32.

Ut distincta idea arcanissimi hujus habeatur, 2 licet Verum apud Dominum quod tentari potuit, et quod subiit tentationes, appellare Verum Divinum in Humano Divino Domini, at Verum quod non tentari potuit, seu aliquam tentationem subire, quia glorificatum: appellare Divinum Verum in Divino Humano Domini; ut quoque in antecedentibus passim est observatum.

Fußnoten:

1. The Manuscript has verum Rationalis

2. This clause was first written licet Humanum Domini et verum quod tentari potuit et quod subiit tentationes, appellare Humanum Divinum et Verum Divinum, at HumanumDominiet Verum, quod non tentari potuit seu aliquam tentationem subire, quia glorificatum, appellare Divinum Humanum et Divinum Verum. By deletions and interpolations it becomes as above.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2508

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2508. ‘Soror mea haec’: quod significet verum rationale, constat ex significatione ‘sororis’ quod sit verum intellectuale rationale, de qua n. 1495. Quod verum rationale sit ‘soror’, non aliunde constare potest quam ex conjugio caelesti; quae enim inde descendunt, proximitates inter se habent, sicut consanguinitates et affinitates in terra, de quibus videatur n. 685, 917, et hoc cum varietate indefinita; ipsum conjugium caeleste est solum inter Divinum Bonum et Divinum Verum; inde apud hominem concipitur intellectuale, rationale et scientificum, nam absque conceptione ex conjugio caelesti nusquam homo potest intellectu, nec ratione, nec scientia imbui, proinde non potest esse homo; quantum itaque ex conjugio caelesti ducit, tantum est homo. In Ipso Domino est conjugium caeleste, ita ut Dominus sit ipsum illud conjugium, est enim Ille ipsum Divinum Bonum et simul Divinum Verum; angeli et homines in conjugio caelesti sunt quantum in amore in Dominum et in charitate erga proximum, et quantum inde in fide, hoc est, quantum in bono Domini ac inde in vero, et tunc dicuntur ‘filiae et filii’, ac inter se ‘sorores et fratres’, sed hoc cum differentia. Quod verum rationale dicatur ‘soror’, est causa quia concipitur ab influxu Divini Boni in affectionem verorum rationalium; bonum quod inde in rationali vocatur ‘frater’, et verum quod inde, ‘soror’; sed hoc melius constabit ex illis quae in vers. 12: hujus capitis ab Abrahamo dicuntur, ‘Et etiam vere soror mea, filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae, et facta mihi in uxorem’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.