Die Bibel

 

Genesis 22:1

Lernen

       

1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2769

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2769. ‘Et dixit ad eum, Abraham’: quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero, constat a significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2619; et a repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Dominus. Quod perceptio fuerit ex Divino Vero, constare potest ex eo quia DEUS nominatur, non JEHOVAH; ubi enim in Verbo agitur de vero, ibi nominatur Deus, at ubi de bono, nominatur Jehovah, videatur n. 2586; inde est quod Deus dicatur in hoc versu, tum in sequentibus usque ad vers. 11, ob causam quia ibi de tentatione agitur; et quod in vers. 11 et in illis qui sequuntur, dicatur Jehovah, est quia ibi agitur de liberatione; ex vero enim est omnis tentatio et damnatio, ex bono autem est omnis liberatio et salvatio; quod verum damnet et bonum salvet, videatur n. 1685, 2258, 2335.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1898

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1898. Quod ‘dixit Sarai ad Abram’ significet quod ita perceptum constat ex significatione 1 ‘Sarai’ et ‘Abrami’, quod nempe ‘Sarai’ si verum adjunctum bono et ‘Abram’ Internus Homo; quare quod Sarai Abramo dictum in sensu interno non aliquam collocutionem significare potest, sed perceptionem: perceptio Domini tunc fuit vero adjuncto bono quod Ipsi dictabat quomodo se res haberet: simile quoddam est apud hominem caelestem qui perceptionem accipit, es quoddam verum adjunctum bono quod dictat, postea est bonum ex quo seu per quod percipitur verum. Quod ‘dicere’ in sensu interno significet percipere, videatur n. 1791, 1815, 1819, 1822.

Fußnoten:

1. The Manuscript has repraesentatione.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.