Arcana Coelestia #2630
2630. ‘Jishak’: quod significet Rationale Divinum, constat ex illis quae de Abrahamo, Isaco, et Jacobo, prius n. 1893, 2066, 2083 dicta sunt, nempe quod ‘Abrahamus’ repraesentet Supremum Divinum [Domini], ‘Isacus’ Divinum Rationale, et ‘Jacobus’ Divinum Naturale Ipsius; ut quoque ex sequentibus constabit, ubi de Isaco.