Die Bibel

 

Genesis 20:6

Lernen

       

6 Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2548

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2548. Facta, quae non fient, fecisti mihi quod significet horrorem, constat ex affectu in his verbis, tum a serie, quod nempe aversatus n. 2543; tum quod ex zelo redarguerit, n. 2546; hic nunc quod horruerit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2543

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2543. Quod ‘timuerunt viri valde’ significet quod usque ut aversarentur, constat ex significatione ‘timere’ hic, et a significatione ‘virorum’: timere seu timor plura in se, sicut omnis affectus, involvit, tametsi apparet simplex, nempe jacturam vitae, famae, honoris, lucri in mundanis, at jacturam boni et veri, et inde vitae, in caelestibus; et quia haec, etiam involvit aversationem pro illis quae destruere ea conantur, et hoc quo magis homo in affectione boni et veri est; ipsi affectioni opposita est aversatio, quare hic per timere significatur aversari; quanta aversatio fuerit Domino, constat ex zelo in quo dicta sunt illa quae in versu nunc sequente, qui zelus fuit pro doctrina ut incontaminata esset ab omni rationali et scientifico: quod ‘viri’ significent rationalia et scientifica, seu intellectualia quaecumque, n. 158, 265, 749, 915, 1007 ostensum est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.