Die Bibel

 

Genesis 20

Lernen

   

1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.

2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.

3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.

4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?

5 nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.

6 Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.

7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.

9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.

10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?

11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :

12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.

13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.

14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,

15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.

16 Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.

17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :

18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2503

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2503. Quod ‘Kadesh’ sit affectio veri interioris procedentis a rationalibus, et ‘Shur’ affectio veri exterioris procedentis a scientificis, constare potest a significatione ‘Kadesh’ et ‘Shur’, quod ‘Kadesh’ significet verum de quo contenditur, n. 1678 ostensum est, ita contentionem de vero, ex qua origine, num ex rationali, ut patet sequentibus; sed quia apud Dominum omne verum fuit ex origine caelesti, hinc ‘Kadesh’ significat affectionem veri. Sunt apud unumquemvis hominem Ecclesiae vera rationalia et vera scientifica; vera rationalia sunt interiora, vera autem scientifica sunt exteriora; haec inter se distincta sunt, prorsus sicut binae memoriae hominis, quibus n. 2469-2473 seq. ; inde sequitur quod affectiones veri etiam sint binae, una interior quae est rationalium, altera exterior quae e scientificorum; affectio veri interioris procedentis a rationalibus hic significatur per ‘Kadesh’; at affectio veri exterioris procedentis a scientificis per ‘Shur’; quod Shur illud verum significet, videatur n. 1928. Quod nomina in Verbo nusquam aliud significent quam res, prius n. 1224, 1264, 1876, 1888, et multoties alibi, demonstratum est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1928

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1928. Quod ‘ad fontem in via Shur’ significet quod verum illud esset ex illis quae procedunt a scientificis, constat a significatione ‘fontis’, tum ‘viae’, ut et ‘Shur’; ‘fons’, ut dictum, significat verum; ‘via’ significat quod ducit ad verum et quod procedit a vero, ut ostensum prius n. 627; ‘Shur’ autem significat tale scientificum quod adhuc 1 quasi est in deserto, hoc est, quod non adhuc vitam adeptum. Vera ex scientificis dicuntur vitam adipisci, cum se adjungunt seu associant veris in quae influit caeleste amoris, ipsa vita veri est inde: sunt rerum ita veritatum conjunctiones sicut societatum in caelo, quibus etiam correspondent; nam homo quoad interiora sua est exiguum quoddam caelum; res seu veritates quae non secundum formam caelestium societatum conjunctae sunt, nondum sunt vitam adeptae, nam prius caeleste amoris a Domino non convenienter influere potest; vitam tunc primum accipiunt, cum forma similis utrinque est, seu cum hominis exiguum caelum sit maximi correspondens imago; prius nemo 2 dici potest caelestis homo:

[2] Dominus Qui ex Se Ipso gubernaret universum caelum, vera et bona apud Externum Suum Hominem seu in Essentia Sua Humana, dum in mundo fuit, in talem ordinem redegit; sed quia percepit quod rationale Ipsius primo conceptum non tale esset, Ut dictum supra ad vers. 4 et 5, causam cogitavit et percepit quod vera naturalia ex scientificis orta adhuc non vitam adepta sint, hoc est, in ordinem illum caelestem redacta. Praeterea vera fidei nusquam aliquam vitam habent nisi homo in charitate vivit; ex charitate fluunt omnia vera fidei, et in charitate sunt; et cum in charitate et ex charitate, tunc vitam habent; in charitate est vita, nusquam in veris absque charitate.

[3] Quod ‘Shur’ significet scientificum nondum vitam adeptum, constat ex significatione 'ejus; Shur enim fuit desertum non procul a mari Suph, ita versus Aegyptum, ut constat apud Mosen,

Proficisci fecit Moses Israelem a mari Suph, et exiverunt ad desertum Shur, inde iverunt tres dies in deserto, nec invenerunt aquas, Exod. 15:22;

quod versus Aegyptum, constat etiam apud Mosen ubi de posteris Ismaelis, Habitaverunt a Havilah, usque ad Shur, quod ad facies Aegypti, Gen. 25:18;

et apud Samuelem, Percussit Shaul Amalekum a Havilah, quo venitur Shur, quod ad facies Aegypti, 1 Sam. 15:7;

et alibi, David effudit se ad Geshuritam, et Gizritam, et Amalekitam, qui habitantes terra quae a saeculo, quo venitur in Shur, et usque ad terram Aegypti, I Sam. 27:8;

ex quibus constare potest quod per ‘Shur’ significetur primum scientificum, et quidem tale quod adhuc in deserto est, seu nondum conjunctum reliquis secundum societatem caelestem, nam per ‘Aegyptum’ ad cujus 3 faciem erat, significatur scientia in omni sensu, ut ostensum prius, n. 1164, 1165, 1186, 1462.

Fußnoten:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has facies

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.