Die Bibel

 

Genesis 20

Lernen

   

1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.

2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.

3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.

4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?

5 nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.

6 Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.

7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.

9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.

10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?

11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :

12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.

13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.

14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,

15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.

16 Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.

17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :

18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1197

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1197. ‘Ex quibus egressi sunt Pelishtim’: quod significent gentem quae inde, et quod per eam significetur scientia cognitionum fidei et charitatis, constat ex Verbo ubi pluries nominantur; Philistaei in Antiqua Ecclesia vocati sunt omnes illi qui multum locuti sunt de fide, et quod in fide salus, et tamen nullam vitam fidei habuerunt, quare etiam prae ceteris vocati sunt praeputiati, hoc est, absque charitate; quod dicti praeputiati, videatur 1 Sam. 14:6; 17:26, 36; 31:4; 2 Sam. 1:20, et alibi; iidem quia tales, non potuerunt aliter quam cognitiones fidei facere res memoriae; nam cognitiones rerum: spiritualium et caelestium, ipsaque arcana fidei, non fiunt aliter quam res memoriae cum homo qui eas callet, absque charitate est: res memoriae sunt sicut res mortuae nisi homo sit talis ut vivat secundum illas ex conscientia; cum hoc, tunc simul ac sunt res memoriae, etiam sunt res vitae, et tunc primum apud eum sunt ei post vitam corporis usui et saluti; scientiae et cognitiones nihil sunt apud hominem in altera vita, etiamsi sciverit omnia arcana quae usquam revelata sunt, nisi imbuerint vitam:

[2] Per ‘Philistaeos’ in propheticis Verbi ubivis significantur tales, etiam in historicis Verbi, ut quod Abrahamus peregrinatus sit in terra Philistaeorum, et cum Abimelecho rege Philistaeorum foedus pepigerit, Gen. 20:1 ad fin. ; 21:22 ad fin. ; 26:1, 33 1 ; ibi quia per ‘Philistaeos’ significatae sunt cognitiones fidei, ‘Abrahamus’ quia repraesentabat caelestia fidei, ibi peregrinatus est et cum illis foedus iniit; similiter ‘Isacus’, per quem repraesentata sunt spiritualia fidei; non autem ‘Jacobus’ quia per eum externa Ecclesiae repraesentata sunt.

[3] Quod ‘Philistaei’ significent in genere scientiam cognitionum fidei et in specie eos qui fidem et salutem in solis cognitionibus ponunt, quas faciunt res memoriae, constare quoque potest apud Esaiam,

Ne laeteris Philistaea tota tu, quod fracta sit virga percutiens te, nam de radice serpentis exibit regulus et fructus ejus prester volans, 14:29;

ubi ‘radix serpentis’ pro scientificis, ‘regulus’ pro malo ex falso inde, ‘fructus prester volans’ sunt opera eorum quae quia sunt cupiditatum, vocantur ‘prester volans’:

apud Joelem,

[4] Quid vos Mihi, Tyre et Zidon, et omnes termini Philistaeae? num retributionem vos rependentes super Me? ... cito valde reducam retributionem vestram in caput vestrum; propterea quod argentum Meum, et aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, et filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filiis Javanimorum, propterea ut elongare faceretis eos desuper termino eorum, 4:4-6 [KJV 3:4-6];

ibi quid per Philistaeos, perque totam Philistaeam seu omnes terminos ejus, intelligitur, patet; ‘argentum et aurum’ ibi sunt spiritualia et caelestia fidei; ‘desiderabilia bona’ sunt cognitiones illorum; quod ‘intulerint in templa sua’ est quod habuerint et praedicaverint illa; at ‘[quod] filios Jehudae et filios Hierosolymae vendiderint’ est quod nullum amorem et nullam fidem habuerint; ‘Jehudas’ est in Verbo caeleste fidei, ‘Hierosolyma’ spirituale fidei inde, quae longe remota a terminis eorum: praeter alibi apud Prophetas, ut apud Jer. 25:20; 47:1 ad fin. ; Ezech. 16:27, 57; 25:15, 16; Amos. 1:8; Obadias 19:0; Zeph. 2 2:5; 3 Ps. 87:4;

de Caphtoraeis, Deut. 2:23; Jer. 47:4; Amos. 9:7.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.