Die Bibel

 

Genesis 1:1

Lernen

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #478

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

478. Quod Adam dicatur, causa est quia vox Hebraea Adam significat hominem; at quod nusquam nomine proprie Adam dictus sed Homo, constat manifeste hic et prius, quod non in singulari sed in plurali dicatur, aut quod de utroque praedicetur tam de viro quam de femina, uterque simul dicitur Homo; quod de utroque, quisque potest ex verbis videre, nam dicitur, ‘Vocavit nomen illorum Homo, in die quo creati sunt’, similiter cap. i, ‘Faciamus hominem in imaginem nostram, ... et dominabuntur in pisces maris’, [vers. ] 26, 28; inde quoque constare potest quod non de omnium primo aliquo homine creato, sed de Antiquissima Ecclesia, agatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.