Die Bibel

 

Genesis 19:31

Lernen

       

31 Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2412

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2412. ‘In clementia Jehovae super eum’: quod significet gratia et misericordia, constat ex significatione 'clementiae Jehovae, quae non alia esse potest quam gratia et misericordia; quod homo detineatur a malo, et teneatur in bono a Domino, sit ex pura misericordia, videatur n. 1049. Quod dicatur et gratia et misericordia, ex causa de qua n. 598, 981, nempe, quod qui in vero sunt et inde bono, modo gratiam, at qui in bono et inde in vero, misericordiam Domini implorent; quod venit ex dissimili humiliationis et in adorationis statu apud unum quam apud alterum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.