Die Bibel

 

Genesis 19:22

Lernen

       

22 Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2426

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2426. ‘Ne forte adhaereat mihi malum et moriar’: quod significet tunc non aliter fieri posset quam quod simul in malo, et sic damnaretur, constat absque explicatione. Quid haec involvunt, sciri potest ab illis quae prius n. 301-303, 571, 582, 1001, 1327, 1328 dicta et ostensa sunt nempe quod Dominus jugiter provideat ne malum cum bono commisceatur, sed quantum homo est in malo, tantum removetur a bono; satius enim est ut prorsus in malos sit quam in malo et simul in bono; si enim in malo et simul in bono, non potest quin damnatus sic in aeternum: sunt dolosi et hypocritae intra Ecclesiam, qui in hoc periculo prae aliis sunt: hoc nunc est in sensu interno ‘ne adhaereat mihi malum, et moriar’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.