Die Bibel

 

Genesis 19:11

Lernen

       

11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2456

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2456. Vers. 27. Et surrexit Abraham in matuta, ad locum quo steterat ibi coram Jehovah. Et prospexit contra facies Sodomae Amorae, et contra omnes facies terrae planitiei; et vidit, et ecce ascendit fumus terrae, sicut fumus fornacis. Et fuit in perdendo Deus urbes planitiei, et recordatus est Deus Abrahami, et emisit Lotum e medio eversionis in evertendo urbes, in quibus habitavit Lot. ‘Surrexit Abraham i matuta’ significat Domini cogitationem de ultimo tempore; Abrahamo est hic, ut prius, Dominus in illo statu: ‘ad locum quo steterat ibi coram Jehovah’ significat statum perceptionis et cogitationis in quo fuit prius; ‘locus’ est status: ‘et prospexit contra facies Sodomae et Amorae’ significat cogitationem 1 de statu eorum interiore quoad malum et falsum: et contra omnes facies terrae planitiei significat status omnes interiores qui inde: ‘et vidit, et ecce fumus terrae sicut fumus fornacis’ significat statum falsi, qui est ‘fumus’, ex statu mali qui est ‘fornax’, intra Ecclesiam quae est ‘terra’: ‘et fuit in perdendo Deus urbes planitiei’ significat cum perirent per falsa mali, quae sunt ‘urbes planitiei’: ‘et recordatus est Deus Abrahami’ significat salvationem per unitionem Essentiae Divinae Domini cum Humana Ipsius: ‘et emisit Lotum e medio eversionis’ significat salvatione eorum qui in bono, et qui in vero in quo bonum, qui omnes hic sunt ‘Lot’: ‘in evertendo urbes’ significat cum perirent illi qui in falsis a malis: ‘in quibus habitavit Lot’ significat tametsi in talibus etiam essent, qui salvati.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.