Die Bibel

 

Genesis 18:19

Lernen

       

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

Aus Swedenborgs Werken

 

Vera Christiana Religio #755

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 853  
  

755. Quod Consummatio Saeculi sit ultimum tempus Ecclesiae, constat ex locis in Verbo, ubi nominatur, ut ex his, CONSUMMATIONEM et DECISIONEM audivi a cum Jehovah super universam terram, Esaias 28:22. CONSUMMATIO definita, inundata justitia, nam CONSUMMATIONEM ET DECISIONEM Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra, Esaias 10:22-23. In 1 igne Zeli Jehovae comedetur tota terra, quia CONSUMMATIONEM festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae, Zephanias 1:18, per Terram in his locis significatur Ecclesia, quia intelligitur terra Canaan, ubi Ecclesia fuit; quod Ecclesia per Terram significetur, ex plurimis locis e Verbo confirmatum videatur in APOCALYPSI REVELATA 285, 902. Tandem super avem abominationum DESOLATIO, et usque ad CONSUMMATIONEM ET DECISIONEM stillabit super DEVASTATIONEM, Daniel 9:27, quod haec a Daniele de fine hodiernae Ecclesiae Christianae dicta sint, videatur Matthaeus 24:15. VASTITAS erit tota Terra, CONSUMMATIONEM tamen non faciam, Jeremias 4:27. Nondum CONSUMMATA est iniquitas Emorraeorum, Genesis 15:16. 2 Dixit Jehovah, descendam et videbo, num juxta clamorem, qui venit ad Me, fecerint CONSUMMATIONEM, Genesis 18:21, 3 de Sodoma.

[2] Ultimum tempus Ecclesiae hodiernae Christianae etiam per Consummationem saeculi a Domino intelligitur in his locis, Discipuli interrogarunt Jesum, quodnam signum tui Adventus et CONSUMMATIONIS SAECULI, Matthaeus 24:3. Tempore messis dicam Messoribus, colligite primum Zizania ad comburendum; Triticum colligite in horrea; sic erit in CONSUMMATIONE SAECULI, Matthaeus 13:[30,] 40. In CONSUMMATIONE SAECULI exibunt Angeli, et separabunt malos e medio justorum, Matthaeus 13:49. Jesus dixit Discipulis, ecce Ego vobiscum sum usque ad CONSUMMATIONEM SAECULI, Matthaeus 28:20. Sciendum est, quod Vastatio, Desolatio, Decisio, simile significent quod Consummatio; sed Desolatio consummationem veri, Vastatio consummationem 4 boni, et Decisio consummationem utriusque plenariam; et quod Plenitudo temporis, in qua Dominus in Mundum venit, et in qua venturus est, etiam sit Consummatio.

Fußnoten:

1. Prima editio: In (absque italicis).
2. Prima editio: 10:22, 23.
3. Prima editio: 17.
4. Prima editio: cosummationem.

  
/ 853