Die Bibel

 

Genesis 18:13

Lernen

       

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2186

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2186. ‘Et ille stans ante illos sub arbore’: quod significet perceptionem inde, sequitur ex significatione ‘arboris’ quod sit perceptio, de qua n. 103, 2163; supra vers. 4 dictum quod ‘tres viri qui venerunt ad Abrahamum, incumberent sub arbore’, quibus significatum quod Divinum accederet ad perceptionem illius statu in quo tunc fuit Dominus; hic autem dicitur quod ‘Abraham steterit sub arbore’, quo significatur quod Dominus accesserit ad perceptionem Divinam, postquam Se praeparaverit, quod reciprocum est; quisque videre potest quod non absque causa sit, quod dictum de tribus viris et de Abrahamo, quod ‘steterint sub arbore’, proinde quod dictum propter arcana illa quae in illis latent.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.