Die Bibel

 

Genesis 18:1

Lernen

       

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2209

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2209. ‘Et ego consenui’: quod significet postquam non amplius tale esset, nempe non Divinum sed humanum, et quod hoc exueretur constat a significatione ‘consenescere’ quod sit exuere humanum, de qua supra n. 2198, 2203. Quod rationale in genere attinet, cum cogitat de Divinis, imprimis ex vero quod ei, nusquam credere potest quod talia sint, tam quia illa non capit quam quia apparentiae quae natae: fallaciis sensuum, adhaerent, per quas et ex quibus cogitat, ut constare potest ex illis exemplis quae allata sunt supra n. 2196; quibus etiam illustrationis causa sequentia addere licet:

[2] an rationale si consulatur, credere potest quod sensus internus Verbi detur, et is tam remotus a sensu literali, ut 1 ostensum est; et sic quod Verbum sit quod conjungit caelum cum terra, hoc est, regnum Domini in caelis cum regno Domini in terris? An rationale credere possit quod animae post mortem inter se loquantur distinctissime, et tamen absque loquela vocum, et usque tam plene ut per minutum plura exprimant quam homo per 2 suam loquelam per horam; et quod angeli similiter, sed loquela adhuc perfectiore et 3 spiritibus imperceptibili; tum quod omnes animae dum in alterum vitam veniunt, ita loqui sciant, tametsi nusquam ad 4 ita loquendum instruuntur? Num rationale credere potest quod in una affectione hominis, immo in uno ejus suspirio, tam indefinita insint quae angeli percipiunt ut nusquam describi possint; et quod unaquaevis affectio hominis, immo unaquaevis idea cogitationis ejus, sit imago ejus, et talis ut ei insint mirabiliter omnia vitae ejus, praeter millia millia talium?

[3] Rationale quod ex sensualibus sapit et sensualium fallaciis imbutum est, dum cogitat de illis, non credit ita esse posse, quia sibi formare aliquam ideam nequit 5 , nisi ex talibus quae aliquo sensu externo aut 6 interno percipit. Quid non cum cogitat de Divinis caelestibus et spiritualibus, quae adhuc superiora sunt? Erunt enim semper aliquae apparentiae ex sensualibus, quibus innititur 7 cogitatio, quae apparentiae cum abstrahuntur, perit idea; quod etiam constare mihi potuit a spiritibus novitiis, qui maximopere apparentiis quas e mundo secum traxerunt, delectantur, dicentes, si illae eis subducerentur, quod non scirent an cogitare possent: tale est rationale in se spectatum.

Fußnoten:

1. The Manuscript has tam remotus sit a literali sensu, sicut hactenus.

2. The Manuscript has sua loquela.

3. The Manuscript has ac imo.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript has de illis non est.

6. et, in the First Latin Edition

7. innitura, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.