Die Bibel

 

Genesis 17:23

Lernen

       

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2070

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2070. Vers. 17. Et cecidit Abraham super facies suas, et risit, et dixit in corde suo, Num filio centum annorum nascetur? et an Sarah filia nonaginta annorum patiet? ‘Cecidit Abraham super facies suas’ significat adorationem: ‘et risit’ significat affectionem veri: ‘et dixit in corde suo’ significat quod sic cogitaverit: ‘num filio centum annorum nascetur?’ significat quod tunc Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae: ‘et an Sarah filia nonaginta annorum pariet?’ significat quod verum conjunctum bono hoc faciet.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Die Bibel

 

Genesis 26:24

Lernen

       

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.