Die Bibel

 

Genesis 16:4

Lernen

       

4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3246

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3246. Et filiis concubinarum, 1 qui Abrahamo, dedit Abraham dona: quod significet spirituales adoptatos a Divino Humano Domini, quod illis sortes in regno spirituali Domini, constat ex significatione ‘filiorum concubinarum’ quod sint spirituales de quibus sequitur: ex repraesentatione ‘Abrahami’ hic, quod sit Divinum Humanum Domini, ita per verba ‘qui Abrahamo’ significatur quod illi, nempe spirituales, adoptati sint a Divino Humano Domini: et ex significatione ‘donorum’ quae Abraham illis dedit, quod sint sortes in regno spirituali Domini.

[2] Ex illis quae prius aliquoties de illis qui spirituale Domini regnum constituunt et spirituales vocantur, ostensa sunt, ut n. 3235 et alibi, constare potest quod illi non filii ex ipso conjugio boni et veri sint, sed 2 ex foedere quodam non ita conjugiali; ex eodem quidem patre sunt, sed non ex eadem matre, hoc est, ex eodem Divino Bono, sed non ex eodem Divino Vero: caelestibus enim quia ex ipso conjugio boni et veri sunt, est bonum et inde verum, quare nusquam inquirunt quid verum, sed ex bono percipiunt illud; nec de vero ulterior illis sermo est quam quod ita sit, secundum illa quae Dominus docet apud Matthaeum,

Esto sermo vester, Ita ita, non non; quod ultra haec est, ex malo est, Matth. 5:37 3 ;

spirituales autem, 4 quia ex foedere non ita conjugiali, non sciunt quid verum ex aliqua perceptione, sed verum dicunt id quod a parentibus et magistris illis verum esse dictum est, quare apud illos non est conjugium boni et veri; sed usque verum quod ita credunt, a Domino adoptatur pro vero, quando in bono vitae sunt; videantur de his n. 1832. Inde nunc est quod spirituales hic dicantur ‘filii concubinarum’ et per illos intelligantur omnes filii Keturae hactenus nominati, tum quoque filii ex Hagare, de quibus mox infra vers. 12,

[3] Ut repraesentarentur et caelestes et spirituales in conjugiis olim, concessum fuit praeter uxorem etiam concubinam habere; concubina illa dabatur marito ab uxore, et tunc dicebatur ejus mulier, seu quod data sit ei in mulierem, sicut cum Hagar Aegyptia Abrahamo a Sarah, Gen. 16:3, cum ancilla Bilhah Jacobo ex Rachele, Gen. 30:4, et cum ancilla Zilpah Jacobo ex Lea, Gen. 30:9;

ibi dicuntur ‘mulieres’, sed alibi ‘concubinae’, 5 ut Hagar Aegyptia in hoc versu; Bilhah, Gen. 35:22, etiam ipsa Keturah I Paral. 1:32.

[4] Quod antiqui illi concubinas habuerint praeter uxorem, sicut non modo Abraham et Jacob, sed etiam posteri illorum, ut Gideon, Jud. 8:31; Saul, 2 Sam. 3:7; David, 2 Sam. 5:13; 15:16; Salomo, 1 Reg. 11:3, erat ex permissione, repraesentationis causa, nempe Ecclesiae caelestis per uxorem, et Ecclesiae spiritualis per concubinam; ex permissione quia tales fuerunt ut illis nullus amor conjugialis, ita nec conjugium illis conjugium, sed modo copulatio carnalis sobolis procreandae causa; talibus absque laesione amoris et inde foederis conjugialis permissiones esse potuerunt, nusquam autem illis qui in bono et vero sunt, et qui interni homines sunt vel fieri possunt; ut primum enim homo in bono et vero est, ac in internis, cessant talia; inde est quod Christianis non liceat, sicut Judaeis, ad uxorem sibi aliquam concubinam adjungere, et quod hoc adulterium sit. Quod spirituales adoptati sint a Divino Humano Domini, videantur quae de eadem re prius n. 2661, 2716, 2833, 2834 dicta et ostensa sunt.

Fußnoten:

1. quae, in the First Latin Edition

2. The Manuscript has ex conjunctione quadam extra conjugium but alters as above.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has quia ex alia conjunctione extra conjugium.

5. The Manuscript has sicut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2661

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2661. ‘Ob causas filii sui’: quod significet propter id quod dilexit illud, nempe rationale primum, constat ex significatione ‘filii’, nempe ancillae, quod sit rationale mere humanum, seu primum, de qua prius. Causa doloris 1 hic quidem non memoratur, sed usque patet ab illis quae sequuntur; quod sit ex amore, liquet, nam dicitur ‘filii sui’, et agitur de illo in sequentibus a vers. 13;

ut tamen sciatur cur hic dolor, seu quare dicitur quod ‘malum fuit verbum valde in oculis Abrahami ob causas filii sui’, pauca haec sint alicui illustrationi;

[2] Dominus in mundum non venit ut salvaret caelestes, sed ut spirituales; Antiquissima Ecclesia, quae ‘homo’ dicta, fuit caelestis; haec si permansisset in integritate sua, non opus habuisset Dominus ut nasceretur homo, quare, ut primum haec deficere incepit, praevidit Dominus quod caelestis Ecclesia prorsus ab orbe periret, ideo statim tunc praedictio facta est de Adventu Domini in mundum, Gen. 3:15. Post illius Ecclesiae tempus non amplius fuit 2 Ecclesia caelestis sed Ecclesia spiritualis; Antiqua Ecclesia, quae fuit post diluvium, Ecclesia spiritualis fuit, de qua pluries in Parte Prima; haec Ecclesia, seu illi qui ab Ecclesia spirituali, non salvari potuerunt nisi Dominus venisset in mundum; haec sunt intellecta per Domini verba apud Matthaeum, Non opus habent validi medico, sed male habentes; non veni vocare justos, sed peccatores ad paenitentiam, 9:11, 13:

etiam per haec, apud Johannem, Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex, et unus pastor, 10:16;

tum quoque per parabolam de centum ovibus, apud Matth. 18:11-13;

[3] nunc quia per ‘Isacum’ sicut repraesentatur Divinum Rationale Domini, etiam significantur caelestes, qui ‘heredes’ vocantur; et per ‘Ismaelem’ sicut repraesentatur rationale mere humanum Dominum, etiam significantur spirituales, qui ‘filii’ dicuntur, ut ex illis quae supra n. 2658 dicta sunt, quoque patet, inde ex amore Divino dolor Ipsi, seu 3 verba quae in hoc versu; inde quoque illa quae sequuntur a vers. 13, ubi per ‘filium Hagaris et matrem’ repraesentatur Ecclesia spiritualis, ac agitur de ejus, seu illorum qui ab Ecclesia illa, statu, n. 2612. Arcana haec non pluribus adhuc edici possunt; solum quo apud Dominum, cum fuit in mundo, repraesentati sint omnes status Ecclesiae, et quomodo per Ipsum salvarentur; quare etiam iidem status Ecclesiae per eadem nomina quoque significantur.

Fußnoten:

1. The Manuscript has hic after non.

2. The Manuscript inserts aliqua.

3. The Manuscript inserts haec (perhaps deleted).

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.