Die Bibel

 

Genesis 15:9

Lernen

       

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1839

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1839. Quod ‘ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum’ significet quod tenebrae terribiles essent, et quod tenebrae sint falsitates, constat a significatione ‘tenebrarum’ quod sint falsitates, de qua mox: status Ecclesiae ante consummationem, seu cum sol es ad occidendum, describitur per ‘terrorem tenebrarum magnarum’ status autem cum sol occidit, describitur per ‘caliginem’, et plura, vers. seq. 17.

[2] A Domino ita apud Matthaeum, Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, 24:29: non quod sol mundi obscurabitur, sed caeleste quod est amoris charitatis; nec quod luna, sed spirituale quod est fidei; nec quod stellae cadent de caelo, sed quod cognitiones boni et veri apud hominem Ecclesiae, quae sunt ‘virtutes caelorum’; nec in caelo haec, nam caeli nusquam obscuratur, sed in terra.

[3] Quod ‘terror tenebrarum magnarum caderet super illum’ est quod horruerit tantam vastitatem; quantum aliquis in caelestibus amoris, tantus est horror cum percipit consummationem; apud Dominum prae aliis, Qui in ipso amore caelesti et Divino fuit.

[4] Quod ‘tenebrae’ significent falsitates, constat a plurimis locis in Verbo; ut apud Esaiam,

Vae ponentibus tenebras in lucem, et lucem in tenebras, 5:20;

‘tenebrae’ pro falsis, et ‘lux’ pro veris:

apud eundem,

Spectabit in terram, et ecce tenebrae, angustia, et obtenebrata est, 5:30;

‘tenebrae’ pro falsis, ‘lux obtenebrata’ pro quod non appareat verum:

[5] apud eundem,

Ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, 60:2:

apud Amos,

Dies Jehovae ille tenebrarum, et non lux; ... non tenebrae dies Jehovae et non lux? et caligo et non splendor, 5:18, 20:

apud Zephaniam, Propinquus dies Jehovae magnus, ... dies excandescentiae dies ille, dies angustiae et coarctationis, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et opacitatis, 1:14, 15;

ubi ‘dies Jehovae’ pro ultimo tempore et statu Ecclesiae, ‘tenebrae et caligo’ pro falsis et malis.

[6] Dominus quoque falsitates appellat tenebras, apud Matthaeum, Si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum est; si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae, 6:23;

‘tenebrae’ pro falsis quae occupant eos qui in cognitionibus, quae quantae sunt prae tenebris illorum, seu gentium, quae non habent cognitiones, intelliguntur:

[7] similiter apud eundem,

Filii regni ejicientur in tenebras exteriores, 8:12; 22:13;

‘tenebrae exteriores’ pro falsitatibus dirioribus eorum qui in Ecclesia sunt, nam ii obtenebrant lucem, et inducunt falsitates contra vera, quod gentes nequeunt:

apud Johannem, In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, lux autem in tenebris apparet, sed tenebrae illam non comprehenderunt, 1:4, 5;

‘tenebrae’ pro falsitatibus intra Ecclesiam. Falsitates extra Ecclesiam etiam vocantur tenebrae, sed quae illuminari possunt,

[8] de quibus apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum, et sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta illis est, 4:16;

‘tenebrae’ pro falsis ignorantiae quales sunt gentium:

[9] apud Johannem, Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem, erant enim opera eorum mala 3:19;

‘lux’ pro veris, et ‘tenebrae’ pro falsis; et ‘lux’ pro Domino quia ab Ipso omne verum, ‘tenebrae’ pro infernis quia inde omne falsum:

[10] apud eundem,

Jesus dixit, Ego sum lux mundi; qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris 8:12:

apud eundem,

Ambulate, quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant; nam qui ambulat in tenebris non scit quorsum abeat.... Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, 12:35, 46 1 ;

‘lux’ pro Domino, a Quo omne bonum et verum, ‘tenebrae’ pro falsis, quae a solo Domino discutiuntur.

[11] Falsitates ultimorum temporum quae hic ‘tenebrae’ vocantur seu de quibus praedicatur ‘terror tenebrarum magnarum’, repraesentatae sunt et significatae per ‘tenebras factas super universam terram, ab hora sexta usque ad nonam’; tum quod tunc ‘sol obtenebratus’, quo repraesentatum et significatum quod tunc nullus amor seu nulla fides amplius, Matth. xxvii , Marcus 15:33; Luc. 23:44, 45.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.