Die Bibel

 

Genesis 14:9

Lernen

       

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1741

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1741. ‘Ad Abramum’:quod significet Rationale Domini, constat a repraesentatione ‘Abrami’; in binis capitibus quae praecedunt, repraesentavit Abram Dominum seu statum Ipsius in pueritia, hic seu in hoc capite repraesentat Rationale Domini, et tunc appellatur ‘Abram Hebraeus’, ut constat ab illis quae supra ad vers. 13 dicta et ostensa sunt; hic similiter, nam non alius Abram in hoc capite quam Abram Hebraeus intelligitur. Spirituale Domini quod adjunctum Interno Homini, est ‘Abram Hebraeus’, at caeleste quod adjunctum Interno, hoc repraesentatum et significatum est per ‘Malkizedech’, ut dictum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.