Die Bibel

 

Genesis 14:17

Lernen

       

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1668

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1668. ‘Et tertio decimo anno rebellarunt’: quod significet principium tentationum in pueritia, constat a significatione ‘tertii decimi anni’ et a significatione ‘rebellare’; ‘tertius decimus annus’ est intermedius inter duodecim et quatuordecim; quid per duodecim significatur, dictum est, et quid per quatuordecim sequitur; intermedium inter nullam tentationem et tentationem est ‘tredecim’: quid ‘rebellare’ significat, constare potest, cum praedicatur de malis apud hominem aut de malis spiritibus, quando subjugati sunt aut serviunt, ac incipiunt exsurgere et infestare;

[2] mala seu mali spiritus in tantum rebellant, in quantum homo qui in bonis et veris esse vult, confirmat apud se aliqua mala et falsa, seu in quantum ejus bonis et veris se insinuant cupiditates et falsitates; in his est vita spirituum malorum, in bonis autem et veris est vita angelorum, inde infestatio et pugna; hoc apud omnes qui conscientiam habent, et adhuc magis apud Dominum cum puer, Qui perceptionem; apud illos qui habent conscientiam, oritur inde dolor mutus, at apud illos qui perceptionem, dolor acutus, et quo interior perceptio, eo acutior; inde qualis tentatio Domini prae hominum fuerit, constare potest, Qui perceptionem interiorem et intimam habuit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.