Die Bibel

 

Genesis 12:14

Lernen

       

14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1429

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1429. Quod ‘Abram filius quinque annorum et septuaginta annorum’ significet quod adhuc non ita multum Divini, constare potest a significatione ‘numerorum ‘quinque’ quod sit parum, et numerorum ‘septuaginta’ quod sit sanctum; quod quinque sint parum, ostensum est prius n. 649, quodque septuaginta seu septem sint sanctum, n. 395, 433, 716, 881; hic quia septuaginta praedicantur de Domino, significant sanctum Divinum. Quod numeri annorum Abrami etiam in sensu interno significent alia, constare potest ab illis quae prius de annis et numeris dicta et ostensa sunt n. 482, 487, 493, 575, 647, 648, 755, 813, et ex eo quod nulla vocula et iota in Verbo detur quae non internum sensum habeat; et nisi spiritualia et caelestia involveret, nusquam memoratum fuisset quod Abramus tunc fuisset quinque annorum et septuaginta annorum, et hoc nec exstitisset in hac ejus aetate; sicut etiam constare potest ab aliis numeris tam annorum quam mensurarum in Verbo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #647

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

647. Quod haec talia significent, non potest non unicuique peregrinum et remotissimum apparere, ut quod numeri ‘trecenti, et quinquaginta, et triginta’ significent reliquias et quidem paucas; tum quod ‘longitudo, latitudo et altitudo’ significent sanctum, verum et bonum: sed praeter quae dicta et ostensa supra sunt de numeris, ad vers. 3 hujus capitis, quod ibi ‘centum et viginti’ significent reliquias fidei, etiam constare unicuique potest ex eo quod qui in sensu interna sunt, ut spiritus boni et angeli, extra omnia illa sint quae terrestria: corporea et mere mundana, ita extra omnia quae sunt numerorum et mensurarum, et tamen illis datur a Domino percipere Verbum plene: et quidem prorsus abstracte a talibus; et quia hoc verum, inde manifeste constare potest quod caelestia et spiritualia involvant; quae ita remota sunt a sensu litterae ut ne quidem apparere possit quod talia sint; sicut sunt caelestia et spiritualia omnia et singula; exinde quoque scire potest homo quam vesanum sit velle explorare illa quae sunt fidei per sensualia et scientifica, et non prius credere quam sic illa capiat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.