Die Bibel

 

Genesis 11:10

Lernen

       

10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

Aus Swedenborgs Werken

 

De Ultimo Judicio #58

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 74  
  

58. (iii.) Ubinam habitationes eorum hactenus fuerunt in mundo spirituali.- Dictum est supra (48), quod ordinationes omnium gentium et populorum in mundo spirituali ita visae sint, ut sequitur: in medio collecti apparuerunt qui Reformati vocantur; circum hoc medium illi qui a Pontificia religione; ultra illos Mahumedani, ultimo variae Gentes. Inde constare potest, quod Pontificii peripheriam proximam circum Reformatos, qui in medio, fecerint: quod illi proximam, est causa, quod in medio sint qui in luce veri ex Verbo sunt; et qui in luce veri ex Verbo sunt, illi etiam in caeli luce sunt, nam lux caeli est ex Divino vero, ac Verbum est in quo illud; quod Lux Caeli sit ex Divino Vero, videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140; et quod Verbum sit Divinum Verum (303-310); a medio etiam procedit lux versus peripherias, ac illuminat. Inde est, quod proxime circum medium sint qui e Pontificia religione, nam Verbum habent, et quoque legitur ab illis qui e regimine ecclesiastico sunt, tametsi non a populo: haec causa est, quod Pontificia gens in spirituali mundo circum illos qui in luce veri ex Verbo sunt, habitationes suas nacta sit. Nunc dicetur, quomodo habitaverunt antequam habitationes eorum prorsus destructae sunt, ac desertum factae. Maxima pars habitavit in meridie et occidente, aliqua modo in septentrione et oriente. In meridie habitaverunt, qui prae ceteris in mundo polluerunt ingenio, et se confirmaverunt in suo religioso; et simul ibi habitaverunt nobiles et divites multo numero; habitaverunt non supra terram ibi, sed sub terra ob timorem pro latronibus, custodias ponentes ad introitus. In illa plaga etiam erat magna urbs, cujus extensio erat paene ab oriente ibi ad occidentem, et quoque paulo in. occidentem, sita proxime ad medium ubi Reformati. In illa urbe myriades hominum seu spirituum commorabantur; plena erat templis et monasteriis; ecclesiastici etiam omnia pretiosa, quae per varias artes potuerunt corradere, in illam urbem contulerunt, et in cellis suis et cryptis subterraneis, recondiderunt; quae cryptae ita elaboratae erant, ut nemo praeter illos intrare posset; erant in labyrinthi formas circumductae. In thesauris ibi congestis cor eorum erat, ac fiducia ne usquam in aeternum destruerentur: visae mihi sunt, et miratus artem condendi illas, et ampliandi absque fine. Plerique ex illis qui se vocant e societate Jesu ibi erant, et cum divitibus, qui circum circa erant, amica consortia fovebant. Versus orientem in illa plaga erat synedrium, ubi consultabant de amplificatione dominii sui, ac de modis continendi populum in caeca obedientia (de quo supra, 56): haec de habitationibus illorum in plaga meridionali. In septentrione habitabant illi qui minus polluerunt ingenio, et minus se confirmaverunt in suo religioso, ex eo quod in obscura facultate perspiciendi fuerint, et inde in caeca fide. Ibi non tanta erat multitudo ut in meridie plerique ex illis erant in magna urbe, in longum extensa ab angulo orientis ad occidentem, et quoque paulum in occidentem. Illa etiam plena erat templis et monasteriis. In extremo ejus latere, quod prope orientem, erant plures ex varia religione, et quoque aliqui ex Reformatis: pauca etiam loca a Papali gente occupata erant in illa plaga ultra urbem. In oriente habitaverunt, qui in maximo jucundo imperandi in mundo ex illa gente fuerunt, et quoque in aliquo naturali lumine; apparuerunt ibi in montibus, sed modo in plaga illa quae spectat ad septentrionem; non autem aliqui in altera parte quae spectat ad meridiem. In angulo ad septentrionem erat mons, in cujus capite quendam mentis non compotem posuerunt, quem ad jubendum quodcunque vellent, per communicationes cogitationum, in mundo spirituali notas sed in mundo naturali ignotas, inspirare potuerunt, vulgantes quod ille esset ipse Deus caeli apparens sub forma humana, et sic illi Divinum cultum addixerunt; et hoc ex causa, quia populus recedere volebat a cultu eorum idololatrico, quare excogitabant id medium ut contineretur in obedientia: ille mons est qui intelligitur apud Esaiam (cap. 14:13) per "montem conventus in lateribus septentrionis;" et illi qui in montibus ibi per "Luciferum" (vers. 12); nam qui ex Babylonica turba in oriente fuerunt, in lumine fuerunt prae reliquis, quod lumen etiam sibi arte pararunt. Visi etiam sunt qui turrim aedificabant, quae pertingeret usque in caelum, ubi angeli; sed hoc modo repraesentativum eorum machinationum erat; machinationes enim sistuntur in mundo spirituali per plura coram oculis eorum qui e longinquo stant, quae tamen non actualiter existunt apud illos qui in machinationibus sunt; hoc commune est ibi: per illam apparentiam usque datum mihi est scire quid significatur per Turrim cujus caput esset in caelo, unde locus Babel dictus est (Genesis 11:1-10):

Haec de habitationibus eorum in oriente. In occidente habitaverunt anterius illi qui ex ea religione in saeculis obscuris vixerunt, plerique sub terris ibi, una propago sub altera. Totus tractus anterior, qua spectat septentrionem, erat quasi excavatus, et impletus monasteriis; introitus ad illos patebant per antra supra operta tegmine; per illa exibant et intrabant, sed raro locuti sunt cum illis qui in sequentibus saeculis vixerunt, alio enim genio erant, et non tam malitiosi, quia illis temporibus nulla contentio fuit cum Reformatis, inde nec tanta astutia et malitia ex odio et vindicta. In occidentali plaga ultra illum tractum erant plures montes, super quibus erant malitiosissimi ex illa gente, qui corde negabant Divinum, et tamen id ore sanctius reliquis profitebantur et gestu adorabant. Illi, qui ibi erant, nefandas artes excogitaverunt, ut sub jugo imperii sui tenerent vulgus, et quoque alios cogerent ad se submittendum illi jugo: artes illas describere non licet, quia nefandae sunt; erant quales in genere memorantur in opere De Caelo et Inferno (580). Montes super quibus erant, sunt qui in Apocalypsi intelliguntur per "septem montes," et illi qui ibi describuntur per "mulierem insidentem bestiae coccineae," his verbis:

"Vidi mulierem insidentem bestiae coccineae, plenae nominibus blasphemiae, habenti capita septem, et cornua decem;... habebat in fronte nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae:... septem capita sunt septem montes, super quibus mulier sedet" (cap. 17:3, 5, 9):

Per "mulierem" in sensu interno intelligitur ecclesia; ibi in opposito sensu religiosum profanum; per "bestiam coccineam" profanatio amoris caelestis; et per "septem montes" profanus amor imperandi: haec de habitationibus eorum in occidente. Causa, quod secundum plagas distincti habitent, est quia omnes in mundo spirituali feruntur in plagam et in locum plagae, qui correspondet eorum affectionibus et amoribus, et nullus alio, de quibus videatur in opere De Caelo et Inferno, ubi actum est de quatuor plagis caeli (141-153). In genere, omnes consultationes Babylonicae hujus gentis eo tendunt, ut dominentur non modo super caelum, sed etiam super omnem terram, sic ut possideant et caelum et terram, per illud hanc, et per hanc illud; ut id obtineant, continue nova statuta et nova doctrinalia excogitant et excludunt. Simile quod in mundo etiam moliuntur in altera vita, nam unusquisque post mortem talis est qualis fuit in mundo, imprimis quoad religiosum. Datum est mihi audire quosdam ex primoribus consultantes de doctrina, quae populis esset pro norma. Articuli plures erant, sed omnes tendebant eo, ut imperium super caelos et super terras aucuparent; et quod illis omnis potestas esset, et nulla Domino. Illa doctrinalia postea legebantur coram adstantibus, et cum lecta sunt audiverunt vocem e caelo, quod illa dictata fuerint ex profundissimo inferno, tametsi id nesciebant; quod etiam confirmabatur per id, quod turba diabolica ex illo inferno, quae aspectu nigerrima et dirissima erat, ascenderet, ac doctrinalia illa non manibus sed dentibus ab illis evelleret, ac deferret in suum infernum: populus, qui videbat, obstupescebat.

  
/ 74