Die Bibel

 

Ezechiel 16:46

Lernen

       

46 Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiæ ejus, quæ habitant ad sinistram tuam : soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiæ ejus.

Aus Swedenborgs Werken

 

Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma #78

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 114  
  

78. Quod per "adulterari" etiam intelligatur obscena facere, lasciva loqui, et spurca cogitare, constat a Domini verbis apud Matthaeum:

"Audivistis quod veteribus dictum sit, Non adulteraberis: Ego vero dico vobis, quod si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium cum illa commiserit in corde suo" (5:27-28).

  
/ 114  
  

Die Bibel

 

Hoschea 4:10-11

Lernen

      

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.