Die Bibel

 

Exodus 31:11

Lernen

       

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10332

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

10332. ‘Ad excogitandum excogitationes, ad faciendum in auro, et in argento, et in aere’: quod 1 significet ad repraesentandum bona et vera interiora et exteriora quae intellectus ex voluntate, ita quae fidei ex amore, constat ex significatione ‘excogitare excogitationes’ seu invenire inventiones, quod sit quod procedit ex intellectu, de qua n. 9598, 9688; ex significatione ‘facere’ quod sit quod procedit ex voluntate, de qua n. 9282, nam quod facit homo, hoc ex 2 velle ejus procedit, hic ex 2 velle per intellectum, nam dicitur ad excogitandum 3 excogitationes ad faciendum; ex significatione ‘auri’ quod sit bonum, et ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9881, 4 9874; et ex significatione ‘aeris’ quod sit bonum naturalis seu externi hominis, de qua n. 425, 1551; inde per ‘aurum, argentum, et aes’ significantur bona et vera interiora et exteriora, 5 per ‘aurum’ bonum interius, 6 per ‘argentum’ verum interius et 7 exterius, et 8 per ‘aes’ bonum externum; quod sit repraesentativum horum bonorum et verorum quod significatur, est quia agitur de Ecclesia repraesentativa, et omnia quae Bezaleel facturus 9 erat, 10 repraesentativa erant 11 .

[2] Ex his patet quod per ‘ad excogitandum excogitationes ad faciendum in auro, 12 in argento, et in aere’ significetur ad repraesentandum bona et vera interiora et exteriora quae intellectus ex voluntate; quod etiam sint quae fidei ex amore, est quia vera sunt fidei, ac vera se referunt ad intellectum, et bona sunt amoris, ac bona se referunt ad voluntatem. Dicitur intellectus ex voluntate, et fides ex amore, quia intellectus non est quicquam nisi sit ex voluntate, nam quod 13 intelligit homo et non vult, non est intellectus hominis sed est intellectus 14 alterius in se, quapropter is intellectus perit; aliter intellectus 15 ex voluntate, ille est ipsius hominis, quoniam voluntas est ipse homo; similiter se habet cum fide et amore, nam, ut dictum est, vera fidei se referunt ad intellectum, et bona amoris ad voluntatem.

Fußnoten:

1. significent

2. voluntate

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. aurum enim est

6. argentum est

7. The Manuscript inserts quoque.

8. aes est

9. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript inserts, quod aurum argentum et aes repraesentaverint bona constare potest, de auro videatur Arcana Coelestia 9510

12. The Manuscript inserts et.

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. alius

15. qui ex voluntate ejus est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #9874

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

9874. ‘Inclusi auro erunt in oppleturis suis’: quod significet quod omnia et singula in communi et in particulari procedent ex bono quod amoris ex Domino in Dominum, constat ex significatione ‘auri’ quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9510, et ex significatione ‘ 1 includi illo in oppleturis suis’ quod sit procedere ex illo; nam omnes et singuli lapides circumdabantur et sic includebantur auro, et quoniam ‘aurum’ significat bonum amoris, ita inclusio id quod inde est, seu quod inde procedit; simile ac per fundas auri quibus circumdabantur bini lapides schoham, qui posti super umeralibus ephodi, vers. 11hujus capitis.

[2] 2 Cum his ita se habet: pectorale cum 3 duodecim lapidibus repraesentabat 4 omne bonum et verum in caelis, ita totum caelum, ut supra ostensum est, et caeli non solum, sed etiam omnes societates quae in caelis, ut et unusquisque angelus qui in societate, circumdatur Divina sphaera, quae est Divinum Bonum et Verum procedens a Domino, de qua videatur n. 9490-9492, 9498, 9499, 9534; sicut recipitur bonum et verum illius sphaerae 5 ab angelis, ita quoque omnia et singula apud illos procedunt inde, nam unusquisque angelus est caelum in minima forma; ipsum illud bonum procedens a Domino est quod 6 repraesentatur per auram circum lapides, et includens illos.

[3] Quod id bonum sit bonum amoris a Domino in Dominum, constare potest ex eo quod omne bonum sit amoris, nam quod homo amat, hoc dicit bonum, et quoque sentit bonum; inde patet quod bonum caeleste sit bonum amoris in Dominum, nam per amorem illum conjungitur angelus et homo Domino; et sic 7 adducitur ad Ipsum, et fruitur omni bono 8 caeli’; quod id bonum sit a Domino, notum 9 est in Ecclesia, 10 doctrina enim ejus docet quod omne bonum sit a Divino et nihil a semet; inde patet quod bonum amoris in Dominum erit a Domino, et quod bonum aliunde non sit bonum.

Fußnoten:

1. occludi illis, in the First Latin Edition, includi illis, in the Second Latin Edition

2. in seq.

3. omnibus

4. totum coelum, hoc est omne bonum et verum in coelis

5. The Manuscript inserts Divina (Divinae intended)

6. repraesentatur altered to repraesentabatur

7. The Manuscript inserts is.

8. in coelis

9. potest esse illis

10. quia sciunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.