Die Bibel

 

Exodus 20

Lernen

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8890

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

8890. ‘Non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus qui in portis tuis’: quod significet quod tunc caelum et beatitudo omnibus et singulis quae in interno et [in] externo hominis, constat ex significatione ‘non facere ullum opus’ quod sit quies et pax, ita caelum, nam cum homo in caelo est, absque omni sollicito, irrequieto, et anxio est, et cum absque his 1 , est ei beatitudo; et ex significatione ‘tu, filii tui 2 , filiae tuae 2 , servi tui 2 , ancillae tuae 2 , bestiae tuae 2 , 3 peregrini 4 in portis tuis 2 ’ quod sint omnia et singula quae in interno et in externo hominis 5 , nam per ‘tu’ significatur ipse homo, 6 per ‘filium’ significatur intellectuale ejus, per ‘filiam’ voluntarium, utrumque in interno homine, per ‘servum’ significatur naturale quoad verum, et per ‘ancillam’ naturale quoad bonum, ita utrumque 7 in externo homine; per ‘bestiam’ autem significatur 2 affectio in communi, et per ‘peregrinum in portis 2 ’ scientificum in communi, ita omnia et singula 8 ; quod ‘filius’ sit intellectuale, est quia est verum, nam vera constituunt intellectuale, et quod ‘filia’ sit voluntarium, est quia est bonum, nam bona constituunt voluntarium; quod ‘filius’ sit verum, ita intellectuale, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, quod ‘filia’ sit bonum, ita voluntarium, n. 489-491, 2362, 3024, quod ‘servus’ sit naturale quoad verum, n. 3019, 3020, 3409, 5305, 7998, quod ‘ancilla’ sit naturale quoad bonum, n. 2567, 3835, 3849, quod ‘bestia’ sit affectio in communi, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 2179, 2180, 3218, 5198, 7523, 7872, et quod ‘peregrinus’ sit qui instruitur in Ecclesiae veris, n. 1463, 4444, 8007, 8013; inde ‘peregrinus in portis tuis’ 9 est scientificum in communi, nam scientificum in communi est in portis, hoc est, in introitu ad vera quae Ecclesiae.

Fußnoten:

1. in coelum venit, cessat omne quod sollicitum, irrequietum et anxium illum reddiderat, et cum haec cessant

2. ejus

3. The Manuscript inserts et.

4. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

5. homine

6. The Manuscript inserts qui est in coelo, .

7. The Manuscript inserts quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

8. The Manuscript inserts apud illum.

9. scientificum in portis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2362

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2362. ‘Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum’: quod significet affectiones boni et veri, constat a significatione ‘filiarum’ quod sint affectiones, de qua 1 n. 489-491; ‘quod non cognoverint virum’ significat quod non falsum contaminaverit illas, ‘vir’ enim significat rationale verum, tum quoque in opposito sensu falsum, n. 265, 749, 1007: sunt binae affectiones, nempe boni et veri, videatur n. 1997; illa seu affectio boni, constituit Ecclesiam caelestem, et vocatur in Verbo ‘filia Zionis’, ut et ‘filia virgo Zionis’; haec autem, seu affectio veri, constituit Ecclesiam spiritualem, et vocatur in Verbo ‘filia Hierosolymae’;

[2] ut apud Esaiam,

Sprevit te, subsannavit te filia virgo Zionis, post te caput movit filia Hierosolymae 37:22; 2 Reg. 19:21:

apud Jeremiam,

Quid assimilabo tibi o filia Hierosolymae? quid aequabo tibi, et consolabor te, virgo filia Zionis? Thren. 2:13:

apud Micham, Tu o turris gregis, clive filiae Zionis usque ad te veniet et veniet dominium prius, regnum filiae Hierosolymae, 4:8:

apud Zephaniam,

Jubila filia Zionis, clangite Israel, laetare et exsulta in toto corde filia Hierosolymae, 3:14:

apud Zachariam,

Exsulta valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce rex tuus veniet tibi, 9:9 2 ; Matth. 21:5; Joh. 12:15.

[3] Quod Ecclesia caelestis, seu regnum caeleste Domini, ex affectione boni, hoc est, ex amore in Ipsum Dominum, dicatur ‘filia Zionis’ videatur adhuc, Esai. 10:32; 16:1; 52:2; 62:11; Jer. 4:31; 6:2, 23; Thren. 1:6; 2:1, 4, 8, 10; Mich. 4:10, 13; Zach. 2:14; Ps. 9:15 [KJV Ps. 9:14]; et quod Ecclesia spiritualis, seu regnum spirituale Domini, ex affectione veri, et sic ex charitate erga proximum, dicatur ‘filia Hierosolymae’, Thren. 2:15. De utraque illa Ecclesia; qualis una et qualis altera: pluries in Parte Prima actum est.

[4] Ecclesia caelestis ex eo quod ex amore in Dominum sit in amore erga proximum, assimilatur imprimis filiae innuptae seu virgini, immo etiam vocatur virgo, ut apud Johannem, Hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt: hi sunt qui sequuntur Agnum, quo vadit, ... immaculati enim sunt coram throno Dei, Apoc. 14:4, 5;

ut quoque repraesentaretur hoc in Ecclesia Judaica, injunctum fuit sacerdotibus, ut ‘non viduas, sed virgines in uxores acciperent’, Lev. 21:13-15; Ezech. 44:22.

[5] Ex his quae in hoc versu sunt, constare potest quam purum sit Verbum in sensu interno, tametsi aliter in littera apparet; dum enim haec leguntur, ‘Ecce quaeso mihi duae filiae, quae non cognoverunt virum, educam quaeso eas ad vos, e faciatis eis sicut bonum in oculis vestris, tantum viris illis ne faciatis quicquam’, non aliud quam quoddam impurum subit ideas, imprimis in illorum qui in vita mali sunt; sed usque quam casta haec sint in sensu interno, patet ab explicatione, nempe quod significent affectione: boni et veri, ac beatitudinem quam perciperent ex fruitione earum illi qui Divinum et Sanctum Domini non violant.

Fußnoten:

1. The Manuscript has prius.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.