Die Bibel

 

Daniel 8

Lernen

   

1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3 Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5 Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.

9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13 Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?

14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.

15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

16 Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.

17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

19 dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.

20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

21 Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.

22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.

23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;

24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

27 Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10042

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

10042. ‘Et arietem unum accipies’: quod significet bonum innocentiae in interno homine, constat ex significatione ‘arietis’ quod sit bonum innocentiae et 1 charitatis in interno homine, de qua sequitur. Quoniam in hoc capite de sacrificiis et holocaustis ex 2 arietibus et agnis agitur, dicetur quid per animalia in genere' quae in sacrificia et holocausta offerebantur significatum fuit: illa animalia erant boves, juvenci, 3 hirci, arietes, caprae, et haedi atque agni, agnae, et capellae caprarum; qui non scit quid illa animalia significant, nusquam scire potest quid significant sacrificia et holocausta ex illis in specie; sciendum est quod omnia animalia quae in terris sunt significent talia quae sunt apud hominem, quae in genere se referunt ad affectiones quae sunt ejus voluntatis, et ad cogitationes quae sunt ejus intellectus, ita ad bona et ad vera, nam bona sunt voluntatis et vera sunt intellectus; et quia se referunt ad bona et vera, etiam se referunt ad amorem et ad fidem, nam omnia quae amoris sunt vocantur bona, et omnia quae fidei sunt vocantur vera.

[2] Quod animalia diversi generis talia significent, ducit causam ex repraesentativis in altera vita; ibi apparent animalia plurium generum et innumerabilium specierum; talia ibi sunt apparentiae prorsus ad vivum correspondentes affectionibus et cogitationibus quae apud spiritus et angelos; quod ita sit, etiam constare potest ex visionibus propheticis passim in Verbo, omnia enim quae prophetis visa sunt, sunt talia quae coram angelis apparent in caelo; inde est quod bestiae in Verbo toties memorentur, et per singulas significetur aliquid quod se refert ad talia quae apud hominem, de quibus supra; homo nec aliud est quam animal quoad externum suum hominem sed distinguitur 4 per internum, 5 per quod hic et ille elevari possit versus caelum et ad Deum, et inde recipere fidem et amorem; 5 inde est quod bestiae in sacrificiis et holocaustis adhibitae fuerint; qui haec non scit 6 nequaquam scire potest cur mandatum fuerit, nunc offerre juvencos, arietes, agnos, nunc boves, capras, et agnas, nunc hircos, haedos, et capellas caprarum 7 ; ad quid alioquin talia forent? quod bestiae in Verbo 8 significent bona et mala apud hominem, ut et vera et falsa, videatur n 142, 143, 246, 714, 715, 776, 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 7523, 7872, 9090, et quod ideo in sacrificiis adhibitae fuerint, n. 1823, 2180, 2805, 2807, 2830.

[3] 9 Quod autem sacrificia et holocausta ex illis concernit 10 sciendum est, 1. Quod cultus repraesentativus apud gentem Judaicam et Israeliticam praecipue constiterit in sacrificiis et holocaustis, 2. Quod sacrificia et holocausta in genere significaverint regenerationem hominis per vera fidei et bona amoris a Domino, et in supremo sensu glorificationem Humani Domini, 3. Quod omne cultus per sacrificia et holocausta secundum ejus varia, ita cum omni varietate repraesentatum sit 11 ; et quod ideo varia genera animalium mandata fuerint.

[4] Sed ad singula,

1. Quod cultus repraesentativus apud gentem Judaicam et Israeliticam praecipue constiterit in sacrificiis et holocaustis, constat ex eo quod adhibita fuerint pro omni peccato et pro omni reatu, tum pro omni consecratione et 12 inauguratione, et praeterea quovis die, quovis sabbato, quovis novilunio, et quovis festo; et quod ideo altare esset omnium sanctissimum; reliqua cultus apud illam gentem pendebant ab illis, idcirco 13 ubi agitur de abolitione cultus repraesentativi apud Danielem,

dicitur quod cessabit sacrificium et oblatio, 9:27, et removebitur juge, 8:10-13, 11:31, 12:11;

per ‘juge’ significatur in specie sacrificium quod fiebat quotidie, et in genere omnis cultus; sed videantur quae de his prius ostensa sunt, quod nempe sacrificia in genere significent omnem cultum repraesentativum, n. 923, 2165, 6905, 8680, 8936, quod altare fuerit principale repraesentativum Domini et inde cultus, n. 2777, 2811, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, 9964, quod antiqui ante Eberum nihil noverint de sacrificiis, n. 2180, quod ab Ebero, ita apud gentem Hebraeam, et inde apud posteros Jacobi, sacrificia instituta fuerint, et cur, n. 14 1128, 1343, 2180, 2818, quod sacrificia non mandata 15 fuerint, sed permissa, n. 2180.

[5] 2. Quod sacrificia et holocausta in genere significaverint regenerationem hominis per vera fidei et bona amoris in Dominum a Domino, constat ex eo quod omnia cultus se referant ad purificationem a malis et falsis, ad implantationem veri et boni, et ad conjunctionem eorum, ita ad regenerationem, nam per tria illa regeneratur homo; inde est quod sacrificia et holocausta pro omni peccato et pro omni reatu oblata fuerint; et cum oblata, dicitur quod expiatum et quod condonabitur, Lev. 4:20, 26, 31, 35, 5:6, 10, 13, 16, 18, 26 [KJV 5:6, 10, 13, 18, 6:7], 7:7, 10:17, 14:18, 19, 15:30, 31, 16:6, 24, 17:11;

condonatio peccatorum, expiatio, propitiatio, et redemptio, nec aliud sunt quam purificatio a malis et falsis, implantatio boni et veri, ac conjunctio eorum, ita regeneratio, n. 16 9076, 9452-9454, 9937, 9938; omnis processus regenerationis etiam describitur per ritualia singula cujusvis sacrificii e holocausti, et panditur cum evolvuntur repraesentativa per sensum internum, n. 10022.

[6] Quod sacrificia et holocausta 17 in sensu supremo significent glorificationem Humani Domini, est quia omnia ritualia cultus instituta apud gentem Israeliticam et Judaicam unice spectabant Dominum, in spectabant Ipsum principaliter sacrificia et holocausta, per quae in genere repraesentabatur omne cultus, ut supra ostensum est; etiam regeneratio hominis non aliunde est quam a Domino, n. 18 9486, 9487, 9506, 9715, 9809, 10019; quapropter ubi in Verbo agitur de regeneratione hominis, in sensu supremo ibi agitur de glorificatione Humani Domini: nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138:3212, 3296, 3490, 4402, 5688; glorificare Humanum est id Divinum facere, regenerare autem 19 hominem est eum 20 caelestem facere, ut in illo Divinum Domini habitare possit.

[7] 3. Quod omne cultus per sacrificia et holocausta secundum ejus varia, varietate, repraesentatum sit, et quod ideo varia genera animalium mandata fuerint, constat ex variis pro quibus sacrificia et holocausta, nempe 21 pro peccatis per errorem et pro peccatis non per errorem: pro omni praevaricatione ac immunditie, sive apud sacerdotem, sive apud totam contionem, sive apud principem, sive apud aliquam animam: pro mundatione ex lepra: pro purificatione post partum: pro consecratione altaris, tentorii conventus, et omnium inibi: pro mundatione eorundem cum Aharon semel quotannis ingrederetur in sanctum sanctorum: pro inauguratione Aharonis et filiorum ejus in sacerdotium: pro consecratione Naziraeorum: et in genere in tribus festis, in singulis noviluniis, sabbatis, et diebus mane et inter vesperas, praeter votiva et voluntaria.

[8] Quia sacrificia et holocausta 22 pro tam variis erant, et per illa repraesentabantur varia cultus, ideo etiam varia genera animalium quae 23 offerrentur mandata erant, nempe juvenci, boves, et hirci, arietes, caprae, et haedi, agni, agnae, et capellae caprarum; et per sacrificia et holocausta ex juvenco, bove, et hirco, repraesentabatur purificatio et regeneratio externi seu naturalis hominis, ex ariete, capra, et haedo, repraesentabatur purificatio et regeneratio interni seu spiritualis hominis, et ex agno, agna, et capella caprarum repraesentabatur purificatio et 24 regeneratIo intimi seu caelestis hominis; quod tria sint quae apud hominem succedunt, caeleste, spirituale, et naturale, videatur n. 9992, 10005, 10017, et quod homo regenerandus sit quoad interna 25 et quoad externa 26 , ut regeneratus sit, citata n. 9325 fin.

[9] Quid autem in specie significatur 27 per sacrificium et holocaustum ex ariete, de quibus 28 in hoc capite agitur, constat ex locis in Verbo ubi sacrificia et holocausta ex ariete describuntur 29 et ubi aries nominatur; ex quibus patet quod per arietem significetur bonum innocentiae et charitatis in interno homine, et per sacrificium et holocaustum ex illopurificatio et regeneratio interni hominis, ita 30 implantatio boni innocentiae et charitatis ibi; quod id per ‘arietem’ significetur 31 , constat a sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Omnes greges Arabiae congregabuntur tibi, arietes Nebajoth ministrabunt tibi, ascendent ad beneplacitum altare Meum, 60:7;

agitur ibi de Domino, et de caelo ac Ecclesia Ipsius; ‘greges Arabiae’ sunt omnia bona interni hominis, ‘arietes Nebajoth’ sunt bona innocentiae et charitatis ibi; quod ‘greges’ sint bona interni hominis, videatur n. 8937, 9135, quod ‘Arabia’ sit ubi bonum, n. 3268, quod ‘Nebajoth’ sint qui ibi in illo, n. 3268, 3686, 3688:

[10] apud Ezechielem,

Arabia et omnes principes Kedar, negotiatores manus tuae per pecora, et arietes, et hircos, 27:21;

ibi de Tyro, per quam significatur Ecclesia ubi cognitiones boni et veri n. 1201; ‘negotiatores’ sunt qui habent illas et communicant, n. 2967, 4453, ‘pecora’ sunt bona amoris, ‘arietes’ sunt bona charitatis, et ‘hirci’ sunt bona fidei; in Verbo dicuntur greges, pecora, et pecudes 32 , quae in lingua originali distinguuntur per sua nomina; et per ‘greges’ significantur in genere interna, per ‘pecudes’ eadem in specie 33 , et per ‘pecora’ intima 34 in specie; per ‘armenta’ autem externa: apud Jeremiam,

Descendere faciam eos sicut pecora ad mactandum, arietes cum hircis, 51:40 35 ;

[11] per ‘pecora’, ‘arietes’, et ‘hircos’ hic similia significantur 36 :

apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego judicans inter pecudes et pecudes 37 , et inter arietes et inter hircos, 34:17;

‘inter pecudes et pecudes’ pro inter illos qui in interioribus boni et mali 38 , ‘inter arietes et inter hircos’ pro inter illos qui in charitate et inde fide, et inter illos qui in veris fidei 39 absque charitate 40 ; ‘arietes’ hic simile significant quod ‘oves’, nam arietes sunt masculi ovium; quod ‘oves’ sint qui in charitate et inde fide, videatur n. 4169, 4809, ' et quod ‘hirci’ sint qui in veris quae fidei dicuntur absque charitate 41 , n. 4169 fin. , 4769; similia per arietem et hircum significantur apud Danielem 8:1-fin 42 , et similia per oves et hircos apud Matthaeum 25:32-fin. :

[12] apud Moschen, Si anima peccaverit per errorem, adducet reatum suum Jehovae arietem integrum de grege, Lev. 5:15, 18, 25 [KJV 5:15, 18, 6:6];

per sacrificia 43 ex ariete significatur purificatio interni hominis et implantatio boni innocentiae ibi, nam peccatum per errorem est peccatum ex ignorantia in qua innocentia, ac innocentia ignorantiae est interni hominis:

[13] apud eundem,

Quod in noviluniis offerrent duos juvencos, unum arietem, et septem agnos; et postea hircum caprarum. ' similiter diebus singulis Paschatis : et similiter die primitiarum, Num. 28:11, 15, 19, 22, 27; hoc erat ut repraesentaretur purificatio totius hominis, tam externi, interni, ac intimi, per sacrificium et holocaustum ex juvencis purificatio externi hominis, ex ariete purificatio interni, et ex agnis purificatio intimi; et quia purificatio, etiam implantatio boni innocentiae repraesentabatur 44 , nam juvencus est bonum innocentiae in externo homine, aries in interno, et agnus in intimo, ut supra dictum est; quod ultimum eorum esset hircus, erat quia per ‘hircum’ significatur verum fidei in externo homine, et verum fidei ibi est ultimum, n. 9959. Quia bona et vera apud hominem in eo ordine sequuntur, ideo quoque munera principum Israelis, cum ungebatur altare et tentorium conventus, erant juvencus, aries, et agnus in holocausta, et hircus caprarum in sacrificium 45 , Num. 7:15-17, 21-23, 27-29, 33 seq. 46 Ex his nunc constare potest quod ‘aries’ significet bonum innocentiae et charitatis in interno homine 47 .

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts bonum.

2. The Manuscript inserts juvenco, .

3. The Manuscript inserts et.

4. The Manuscript inserts ab illis.

5. The Manuscript inserts et.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. quod nunc offererentur juvenci, arietes, agni, nunc boves, caprae, et agnae, nunc hirci, haedi, ac capellae caprarum

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter

10. In the Manuscript this subsection is written on the previous page, where however it is marked for insertion here.

11. Et hoc cum varietate secundum varios illius rei status

12. The Manuscript inserts pro omni.

13. ideo

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Holocausta et sacrificia

18. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

19. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

20. The Manuscript deletes eum, and inserts hominem.

21. erant enim

22. The Manuscript places this after erant.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. In the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

25. internum

26. externum

27. The Manuscript places this after agitur.

28. quo

29. sacrificium et holocaustum ex ariete describitur

30. ac

31. quid aries significat

32. pecudes et pecora

33. in specie illa

34. The Manuscript places this after in specie.

35. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

36. similiter

37. pecudem et pecudem

38. The Manuscript has but deletes inter pecudem et pecudem, pro inter illos qui in bono interiori et in malo interiori sunt.

39. fide

40. The Manuscript inserts sunt.

41. quod hirci sint qui in vero fidei ex charitate, ita in bono fidei, et in opposito sensu qui in veris fidei absque charitate, videatur

42. seqq

43. sacrificium

44. The Manuscript which is confused here, has erat ut significabat [repraesentaretur first] purificatio quoad externum, internum et intimum, per sacrificium exjuvencis purificatio externi hominis, per sacrificium ex ariete purificationem interni, et per sacrificium ex agnis purificationem intimi; et quia purificatio significatur etiam implantatio boni innocentiae in illa

45. quia illa in ordine ita sequuntur, ideo quoque munera principum Israelis, cum ungebatur altare et tentorium conventus, erant juvencus aries, agnus in holocausta, ethircus caprarum in sacrificium

46. The Manuscript inserts (in the margin)et quod ultimum eorum esset hircus, erat quia per hircum significatur verum quod fidei sit, et verum quod est fidei in externohomine claudit omnia, est enim ultimum, Arcana Coelestia 9959, quod hircus sit verum fidei externo hominis, videatur Arcana Coelestia 4769

47. The Manuscript inserts et quoque bonum charitatis ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3490

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3490. CAPUT XXVII

1. Et fuit, quod senuit Jishak, et caligabant oculi ejus a videndo, et vocavit Esavum filium suum majorem, et dixit ad eum, Fili mi; et dixit ad eum, Ecce me.

2. Et dixit, Ecce quaeso senui, non scio diem mortis meae.

3. Et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum tuum, et exi agrum, et venare inibi venationem.

4. Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi, et adhuc mihi, et edam, propterea ut benedicat tibi anima mea, antequam morior.

5. Et Rebecca audiens in loquendo Jishak ad Esavum filium suum; et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum.

6. Et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo, Ecce audivi patrem tuum locutum ad Esavum fratrem tuum, dicendo:

7. Adduc mihi venationem, et fac mihi cupedias, et edam, et benedicam tibi coram JEHOVAH ante mortem meam.

8. Et nunc, fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet.

9. Vade quaeso ad gregem, et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos, et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat.

10. Et adducas patri tuo, et edat, propterea ut benedicat tibi ante mortem suam.

11. Et dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis.

12. Fortassis palpaverit me pater meus, et ero in oculis ejus sicut seducens, et adducam super me maledictionem et non benedictionem.

13. Et dixit illi mater ejus, Super me maledictio tui, fili mi, tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi.

14. Et ivit, et accepit, et adduxit matri suae, et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater illius.

15. Et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum, quae cum illa in domo, et induit Jacobum filium suum minorem.

16. Et pelles haedorum caprarum indui fecit super manus illius, et super levitatem collorum illius.

17. Et dedit cupedias, et panem, quae fecit, in manum Jacobi filii sui.

18. Et venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce me, quis tu fili mi?

19. Et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus, feci quemadmodum locutus es ad me, surge quaeso, sede, et ede e venatione mea, propterea ut benedicat mihi anima tua.

20. Et dixit Jishak ad filium suum, Quid hoc festinasti invenire, fili mi? et dixit, Quia obvenire fecit JEHOVAH DEUS tuus ad faciem meam.

21. Et dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso, et palpabo te, fili mi, an tu is filius meus Esau, si non.

22. Et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum, et palpavit illum, et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi.

23. Et non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae; et benedixit illi,

24. Et dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego.

25. Et dixit, Adfer mihi, et edam e venatione filii mei, ideo ut benedicat tibi anima mea; et attulit illi, et edit, et adduxit illi vinum, et bibit.

26. Et dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso, et osculare me, illi mi.

27. Et accessit, et osculatus est illum, et odoratus est odorem vestium illius, et benedixit illi, et dixit, Vide, odor filii mei sicut odor agri, cui benedixit JEHOVAH.

28. Et dabit tibi DEUS de rore caeli, et de pinguedinibus terrae, et multitudinem frumenti et musti.

29. Servient tibi populi, et incurvabunt se tibi populi, esto herus fratribus tuis, et incurvabunt se tibi filii matris tuae; maledicentes tibi maledictus, et benedicentes tibi benedictus.

30. Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo, et fuit tantum exeundo exivit Jacob ex faciebus Jishaki patris sua, et Esau frater ejus venit e venatione sua.

31. Et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo, et dixit patri suo, Surgat pater meus, et edat e venatione filii sui, propterea ut benedicat mihi anima tua.

32. Et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau.

33. Et horruit Jishak horrore magno usque valde, et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi, et edi ab omni antequam venisti, et benedixi ei? etiam benedictus erit.

34. Ut audivit Esau verba patris sui, et exclamavit exclamatione magna et amara usque valde; et dixit patri suo, Benedic mihi etiam ego pater mi.

35. Et dixit, Venit frater tuus in fraude, et sumpsit benedictionem tuam.

36. Et dixit, Num quod vocat nomen illius Jacob? et supplantavit me is duabus vicibus; primogenituram meam sumpsit, et ecce nunc sumpsit benedictionem meam; et dixit, Annon reservasti mihi benedictionem?

37. Et respondit Jishak, et dixit Esavo, Ecce herum posui illum tibi, et omnes fratres ejus dedi ei ad servos, et frumento et musto fulcivi eum, et tibi igitur quid faciam fili mi?

38. Et dixit Esau ad patrem suum, An benedictio una haec tibi, pater mi? benedic mihi etiam ego pater mi; et sustulit Esau vocem suam, et flevit.

39. Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eum, Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de rore caeli desuper.

40. Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo.

41. Et odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius; et dixit Esau in corde suo, Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum.

42. Et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris, et misit, et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum, Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te.

43. Et nunc fili mi, ausculta voci meae, et surge, fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem.

44. Et commoreris cum eo diebus aliquibus, donec recedit excandescentia fratris tui.

45. Usque recedat ira fratris tui a te, et obliviscatur ejus quod fecisti illi, et mittam et accipiam te exinde; quare orbabor etiam ambobus vobis die uno?

46. Et dixit Rebecca ad Jishakum, Fastidio vitam meam pro filiabus Heth, si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth, sicut illae e filiabus terrae, quare mihi vitae?

CONTENTA

1 Prius, ubi de Jishako et Rebecca, actum est in sensu interno de Rationali quomodo Dominus illud in Se Divinum fecerat; nunc agitur in sensu interno de Naturali quomodo Dominus id in Se Divinum fecit; ‘Esau’ est bonum ejus, et ‘Jacob’ est verum; quippe Dominus cum in mundo fuit, totum Humanum Suum, tam interius quod est Rationale quam exterius quod est Naturale, et quoque ipsum Corporeum, in se Divinum fecit; et hoc secundum ordinem Divinum; secundum quem etiam Dominus hominem novum facit seu regenerat; quapropter in sensu repraesentativo hic quoque agitur de regeneratione hominis quoad ejus naturale, in quo sensu etiam ‘Esau’ est bonum naturalis, et ‘Jacob’ verum ejus; utrumque usque Divinum, quia omne bonum et verum quod regenerato, est a Domino.

Fußnoten:

1. The Manuscript has two versions of this, one in vol. I, page 12, the other in vol. II, page 88 the latter is the one used in the First Latin Edition. See Appendixvolume.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.