Die Bibel

 

Daniel 2:47

Lernen

       

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10030

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

10030. ‘Tegentem intestina’: quod significet quod ultimis seu infimis, constat ex significatione ‘intestinorum’ quod sint ultima seu infima; quod intestina sint ultima seu infima, est quia sunt ultima et infima viscerum interiorum hominis, non modo quoad situm sed etiam quoad usum; quoad situm, sunt infra ventriculum cui appendantur, et quoad usum, ultimo recipiunt illa quae apud hominem digeruntur; supra illa sunt, ut notum est, ventriculus, hepar, pancreas, lien, et superius adhuc cor et pulmo, et adhuc superius caput; etiam notum est quod superiora haec suas sordes et sua recrementa conjiciant in intestina, et per illa amandent ea, partim per ventriculum, partim per ductus ex hepate, qui vocantur ductus hepatici, ut et cystici seu biliares 1 , partim per ductus ex pancreate, qui ductus cum reliquis 2 exitus suos habent in intestinum duodenum; inde nunc patet cur per intestina significantur ultima seu infima. Quod per viscera quae apud 3 hominem, significentur talia quae spiritualis mundi sunt, 4 constare potest ex illis quae ad finem plurium capitum ubi de correspondentia Maximi Hominis, quod est caelum, cum omnibus apud hominem, actum est, copiose ostensa sunt; quid in specie correspondet intestinis, videatur n. 5392, et 5 quod inferna correspondeant ejectis inde faecibus et excrementis 6 , n. 5393-5396.

[2] Quia in sequentibus nunc memorantur aliquot viscera corporis, sicut reticulum, hepar, renes, crura, pectus, armus, caput, ac de ordinatione eorum in sacrificiis 7 agitur, ideo luc primum ostendendum est quod per hominis membra in genere significentur talia quae in Maximo Homine sunt, hoc est, in caelo, hic solum per illa per quae 8 describitur statua Nebucadnezaris apud Danielem,

Quod ejus caput esset aurum purum, pectus et bracchia argentum, venter et latus 9 aes, crura ferrum, et pedes ex parte ferrum et ex parte argilla, 2:32, 33;

qui non scit quod Verbum Domini sit spirituale, credit quod illa de regnis terrae dicta sint, sed in Verbo non agitur de regnis terrae, sed de regno Dei, ita de caelo et de Ecclesia; quod haec 10 per talia quae sunt in tertis, et in harum 11 regnis, describantur, est causa quia mundana et terrestria correspondent talibus quae in caelo sunt; est enim universa natura, et universus mundus theatrum repraesentativum regni Domini 12 , videantur citata n. 9280, et terrestria ac mundana 13 sunt quae homo primum capit 14 ;

[3] inde constare potest quod per statuam Nebucadnezari visam in somnio non significentur mundana sed caelestia; sed quid in specie per caput, per pectus, per ventrem et latus, per crura, et per pedes significatur, ex correspondentia illorum, ita ex sensu interno Verbi, sciri potest; ex correspondentia scitur quod per caput significetur primus status Ecclesiae, per pectus et bracchia secundus, per ventrem et latus tertius, et per crura quartus, ac per pedes ultimus; quia primus status Ecclesiae fuit status boni amoris in Dominum, dicitur quod caput esset ex auro puro, et quia secundus status fuit status veri ex illo bono 15 , dicitur quod pectus et bracchia essent ex argento, et quia tertius status fuit bonum amoris et ejus verum in externo seu naturali homine, dicitur quod venter et latus essent ex aere, et quia quartus status fuit verum fidei, dicitur quod crura essent ex ferro, et quia ultimus status fuit verum, quod fidei vocatur, absque bono, dicitur quod pedes essent quoad partem ex ferro, et quoad partem ex argilla; et quia talis status Ecclesiae ultimus fuit, dicitur quod ex petra excisus sit lapis, qui contrivit et dispersit omnia, adeo 16 ut abstulerit ea ventus, et nullus locus inventus sit illis, 17 vers. 34, 35, 35, per quae significatur quod bonum amoris in Dominum, bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei prorsus disparata sint, usque adeo ut non sciretur quid sunt, sed modo aliquid de veris fidei absque bono, seu cum bono quod non bonum est, ita quod non cohaeret cum veris fidei;

[4] hoc bonum est bonum externum absque interno, quale est bonum meriti, bonum propter se et propter mundum, ita propter 18 lucra, honorem, et famam, propter amicitias illorum causa, aut propter favorem 19 , et quoque solum propter timorem legis et non propter bonum charitatis, quod est bonum concivis, bonum societatis humanae, bonum patriae, et bonum Ecclesiae;

[5] talia bona quae supra dicta sunt significantur 20 per ‘argillam’ seu ‘lutum’, 21 verum cum quo id bonum non cohaeret, est ‘ferrum’; ideo dicitur, Ferrum quod vidisti mixtum cum argilla luti, 22 commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla, vers. 43; ‘semen hominis’ est verum fidei ex proprio, ita verum falsificatum e adulteratum per applicationem ad mala ex intuitione sui et mundi; ex his 23 patet 24 quod per membra hominis a capite ejus usque ad plantam pedis significentur talia quae sunt Ecclesiae.

[6] Quod in genere ‘caput’ significet caeleste bonum, quod est bonum amoris in Dominum, ‘pectus’ spirituale bonum, quod est bonum charitatis erga proximum, et quod ‘pedes’ naturale bonum, quod est bonum et verum fidei, videatur n. 9913, 9914; quod etiam 25 similia per aurum, argentum, aes, et ferrum, n. 5658; quid autem in specie significatur per ‘caput’, videatur n. 4938, 4939, 5328, 9913, 9914, quid per ‘aurum’, n. 113, 1551, 1552, 5658, 9510, 9881, quid 26 per ‘pectus’, n. 4938, 4939, 5328, 6436, 9913, 9914, quid 27 per ‘argentum’, n. 1551, 5658, 6914, 6917; inde patet quid significatur per ‘ventrem’ et per ‘latus’, quae sunt infra pectus; quid autem 28 per ‘aes’, n. 425, 1551, quid 29 per ‘pedes’, n. 2162, 3147, 3761, 4938-4952, quid per ‘ferrum’, n. 425, 426, et quid per ‘argillam’ seu ‘lutum’, n. 1300, 6669.

[7] Ex his nunc sciri 30 potest quod per membra seu viscera hominis significentur talia quae eis correspondent in Maximo Homine, seu in caelo, quae omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum fidei, et quia 31 correspondent his 32 , etiam correspondent iisdem 33 in Ecclesia, nam caelum Domini in terris est Ecclesia. Quod correspondentia sit hominis et omnium apud hominem cum Maximo Homine, quod est caelum, videantur quae ab ipsa experientia ad finem plurium capitum ostensa sunt, in his locis, n. 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 5846-5866, 5976-5993, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6326, 6466-6495, et quid correspondentia, n. 2987-3003, 3213-3227, 3337-3352, 3472-3485.

Fußnoten:

1. hepatici et cystici

2. qui vocantur ductus pancreatici, qui

3. intra

4. The Manuscript inserts et correspondent, .

5. etiam

6. The Manuscript inserts inde.

7. in sacrificium et in holocaustum

8. hic solum ex illis quae altered to prout ubi

9. The Manuscript inserts ibi.

10. The Manuscript deletes haec, and inserts id.

11. illarum

12. Dei

13. talia

14. capiet

15. amore

16. ita

17. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

19. (in the margin) et favorem illorum causa

20. tale bonum significatur

21. The Manuscript inserts et.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The Manuscript inserts nunc.

24. The Manuscript deletes constare potest, inserts and deletes patet then restored constare potest.

25. et quod

26. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

27. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

28. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

29. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

30. constare

31. illis quae

32. quae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

33. illis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4622

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4622. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Odoris et Narium cum illo.

Sunt habitacula beatorum in altera vita varia, tali arte constructa ut sint quasi in ipsa arte architectonica, seu immediate ab ipsa arte; de habitaculis beatorum videantur quae prius ab experientia, n. 1 1119, 1626-1630; haec non solum apparent illis coram visu, sed etiam coram tactu; omnia enim quae ibi sunt, adaequata sunt sensationibus spirituum et angelorum, inde sunt talia quae non cadunt sub sensum corporeum qualis est hominis, sed sub illum qui est illis qui ibi sunt: scio quod hoc multis incredibile sit, sed ex causa quia nihil creditur quod non oculis corporeis videri, et manibus carneis palpari potest; inde 2 est quod homo hodie, cui occlusa sunt interiora, nihil sciat de illis quae existunt in mundo spirituali aut caelo; dicit quidem ex Verbo et ex doctrina quod 3 caelum sit et quod 4 angeli qui ibi, sunt in gaudio et in gloria, 5 et praeterea nihil novit; optat quidem ut sciat quomodo se ibi habet, sed cum ei dicitur, usque nihil credit, ex causa quia corde negat dari; cum optat scire, est solum quia tunc in curioso est ex doctrina, non in jucundo ex fide; qui non in fide sunt, illi quoque corde negant; at qui credunt, illi comparant sibi ideas de caelo, ejus gaudio et gloria, ex variis, quisque ex talibus quae suae scientiae ac intelligentiae sunt, at simplices ex sensitivis quae corporis sunt;

[2] sed usque plerique non capiunt quod spiritus et angeli sensationibus polleant multo exquisitioribus quam homines in mundo, nempe visu, auditu, olfactu, analogo gustus, et tactu, ac imprimis jucundis 6 affectionum; si modo credidissent quod essentia eorum interior esset spiritus, et quod corpus ac corporis sensationes et membra sint modo adaequata usibus in mundo, et spiritus ac spiritus sensationes et organa adaequata usibus in altera vita, tunc ex se et paene sua sponte venirent in ideas de statu spiritus sui post mortem, cogitarent enim tunc secum quod spiritus ejus foret ipse ille homo qui cogitat, et qui cupit, desiderat et afficitur, et dein quod omne id sensitivum quod apparet in corpore, esset proprie ejus spiritus, et corporis solum per influxum; et haec postea confirmarent apud se multis, et sic tandem delectarentur illis quae 7 sui spiritus sunt, plus quam illis quae 7 sui corporis:

[3] reipsa etiam ita se habet quod nempe corpus non sit quod videt, audit, 8 odoratur, sentit, sed spiritus ejus; quapropter cum spiritus exuitur corpore, tunc in suis sensationibus est, in quibus fuerat cum in corpore, et quidem in multo exquisitioribus; corporea enim, quia crassa 9 respective, sensationes 10 obtusas reddiderunt, et adhuc obtusiores quia immersit illas terrestribus et mundanis: hoc asseverare possum, quod spiritus multo exquisitiorem visum habeat quam homo in corpore, tum quoque auditum, et quod 11 miraturi, sensum odoris, ac imprimis sensum tactus, vident enim se mutuo 12 , audiunt se mutuo, tangunt se mutuo; hoc quoque is qui credit vitam post mortem, concluderet ex eo quod nulla vita dari queat absque sensu, et quod quale vitae sit secundum quale sensus, immo quod intellectuale non sit nisi exquisitus sensus interiorum, et superius intellectuale rerum spiritualium; inde etiam quae intellectualis et ejus perceptionum sunt, vocantur sensus interni.

[4] Cum sensitivo hominis statim post mortem, ita se habet: ut primum homo moritur et apud illum corporea frigescunt, exsuscitatur ille in vitam, et tunc in statum omnium sensationum, usque adeo ut primum vix 13 aliter sciat quam quod in corpore adhuc sit; sensationes enim in quibus est, adducunt illum ita credere, sed cum appercipit quod sensationes exquisitiores habeat, et hoc imprimis quando cum aliis spiritibus loqui incipit, tunc animadvertit quod in altera vita sit, et quod mors corporis ejus 14 fuerit continuatio vitae spiritus ejus. Cum duobus quos notos habui, locutus sum eodem die 15 cum sepelirentur, et cum uno qui per meos oculos vidit suum loculum et 16 feretrum, et is quia in omni sensatione erat in qua in mundo, loquebatur mecum de exequiis, cum funeralia ejus sequerer, et quoque de suo corpore, dicendo, quod rejiciant illud quia ipse vivit.

[5] sciendum quod illi qui in altera vita sunt, nihil quicquam quod in mundo per oculos alicujus hominis videre possint; sed quod per meos potuerint, erat quia spiritu cum illis sum, et simul corpore cum his qui in mundo, videatur etiam n. 1880: ac praeterea sciendum quod illos cum quibus in altera vita locutus sum, non viderim oculis corporis mei, sed oculis spiritus mei usque tam 17 clare, et quandoque 18 clarius quam oculis corporis, nam, ex Divina Domini Misericordia, aperta sunt illa quae spiritus mei sunt.

[6] Sed scio quod haec quae hactenus dicta sunt, non credituri sint illi qui corporeis, terrestribus et mundanis immersi sunt, hoc est, ii eorum qui illa pro fine habent, hi enim non alia capiunt quam quae per mortem dissipantur: scio etiam quod nec credituri sint qui multum cogitarunt et disquisiverunt de anima, et non simul comprehenderunt quod anima sit ejus spiritus, et quod ejus spiritus sit ipse ejus homo qui vivit in corpore; hi enim non aliam notionem de anima capere potuerunt quam quod sit aliquod cogitativum, aut flammeum, aut aethereum, quod solum agit in formas organicas corporis, et non in formas puriores quae sunt ejus spiritus in corpore, 19 et sic tale quod cum corpore dissiparetur; et hoc imprimis illi qui se in talibus confirmarunt per intuitiones sufflatas a persuasione sapientiae prae aliis.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts quoque.

3. illud

4. illi

5. at

6. ex affectione

7. ejus

8. odorat, in the Manuscript, the First Latin Edition.

9. The Manuscript inserts sunt.

10. The Manuscript inserts ejus.

11. scio miraturos

12. clarissima luce

13. aliud

14. sit

15. quo

16. lecticam

17. exquisite

18. exquisitius

19. inde concludere alius non potuerunt, quam quod tale

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.