Die Bibel

 

Daniel 2:30

Lernen

       

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10050

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

10050. ‘Et crura ejus’: quod significet purificationem exteriorum quae naturalis hominis, constat ex significatione 'lavare crura quod sit purificatio naturalis hominis; quod ‘lavare’ sit purificare 1 , videatur mox supra n. 10049; et ex significatione ‘crurum’ quod sint exteriora quae naturalis hominis; quod ‘crura’ significent illa 2 , est quia simul intelliguntur pedes, nam crura bestiarum sunt quattuor, et cohaerent pedibus, et ‘pedes’ ex correspondentia significant naturale seu 3 externum hominis, videatur n. 2162, 3147, 4 3761, 4938-4952.

[2] Simile per ‘crura’ significatur apud Amos, Sicut eripuit pastor ex ore leonis duo crura, aut particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria, in angulo lecti, et in extremitate spondae, 3:12;

per ‘leonem’ hic significantur qui vastant Ecclesiam, per ‘crura’ externum ejus, quod etiam est naturalis hominis, per ‘ 5 particulam auris’ apperceptivum ejus, per ‘habitantes in Samaria’ illi qui in cultu externo sunt; ‘angulus lecti et extremitas spondae’ est infimum naturale, quod est sensuale externum, et ejus verum et bonum.

[3] Per ‘crura’, ubi agitur de statua Nebuchadnezaris apud Danielem,

quod caput ejus esset ex auro puro, pectus et bracchia ex argento, venter et latus ex aere, crura ex ferro, ac pedes partim ex ferro et partim ex argilla, 2:32, 33, significatur verum fidei in externo seu naturali homine, quod etiam est ‘ferrum’, videatur n. 10030; quod ‘crura’ hic distinguantur a pedibus, est causa quia crura se aliter habent apud hominem quam apud bestias.

Fußnoten:

1. purificatio

2. quod per crura significetur naturale is deleted, but nothing has been inserted in its place.

3. quod

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10049

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

10049. ‘Et lavabis intestina’: quod significet purificationem infimorum, constat ex significatione ‘lavare’ quod sit purificare, de qua n. 3147, 5954 fin. , 1 9088; purificatio, quae per lavationem repraesentabatur 2 , est purificatio a malis et falsis, nam haec sunt sordes in spirituali sensu; et ex significatione 'intestinorum, quod sint infima, de qua supra n. x10030. Quod dicatur quod intestina et crura lavanda essent, est quia per illa significantur infima et naturalia, ac infima et naturalia sunt conspurcata malis et falsis prae interioribus; sunt enim illa in mundo, ac sensualia 3 , quae sunt infima, exstant mundo, ac ideo 4 immediate recipiunt illa quae in mundo sunt; illa quae recipiant sunt jucunda amorum sui et mundi cum jucundis sensuum et eorum fallaciis; interiora autem non ita, nam haec 5 non sunt in mundo, sed in caelo; ac illa quae mundi sunt non intrare possunt in illa quae caeli sunt, influxus enim physicus non datur, sed illa quae caeli sunt intrare possunt in illa quae mundi apud hominem; quapropter ut primum externus homo vult se immittere in internum, quod fit per ratiocinia ex amoribus sui et mundi, atque ex fallaciis sensuum, clauditur internus homo; ita providet Dominus; quapropter purificatio interni hominis, cum regeneratur homo, fit in caelo a Domino; inde est quod homo cum in mundo est, non percipiat quid peragitur in interno suo homine cum regeneratur; haec sunt quae intelliguntur 6 per Domini verba apud Johannem, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis unde venit et quo abit; sic est omnis qui generatus est a spiritu, 3:8;

‘spiritus’ est vita charitatis per fidem.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. significatur

3. The Manuscript inserts externa.

4. inde

5. ea

6. hoc est quo intelligitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.