Die Bibel

 

Daniel 2:28

Lernen

       

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Revelata #914

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 962  
  

914. (Vers. 19.) "Et fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata," significat quod omnia doctrinae Novae Hierosolymae ex Sensu literae Verbi desumpta apud illos qui ibi sunt, apparitura sint in luce secundum receptionem. - Per "duodecim fundamenta" significantur omnia doctrinae (902); per "murum" significatur Verbum in Sensu literae (898); per "urbem sanctam Hierosolymam" significatur Nova Domini Ecclesia (879, 880); per "lapidem pretiosum" significatur Verbum in Sensu literae pellucens ex Sensu spirituali ejus (231, 540, 726, 911); et quia hoc fit secundum receptionem, ideo significatur quod omnia doctrinae ex Verbo apud illos apparitura sint in luce secundum receptionem. Omnis qui non sane cogitat, non potest credere quod omnia Ecclesiae novae possint apparere in luce; at sciant quod possint: nam cuivis homini est cogitatio exterior et interior; cogitatio interior est in luce Caeli et vocatur perceptio, et cogitatio exterior est in luce mundi; ac intellectus apud unumquemvis hominem talis est ut possit elevari usque in lucem Caeli, et quoque elevatur si ex aliquo jucundo vult videre verum; quod ita sit, per multam experientiam scire datum est, de qua videantur mirabilia in Sapientia Angelica de Divina Providentia, et adhuc plura in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia: nam jucundum amoris et sapientiae elevat cogitationem, ut videat sicut in luce quod ita sit, tametsi non prius audiverat illa. Haec lux, quae mentem illustrat, non aliunde influit quam e Caelo a Domino; et quia illi qui e nova Hierosolyma erunt, directe adituri sunt Dominum, lux illa influit via ordinis, quae est per amorem voluntatis in perceptionem intellectus. Ast qui confirmaverunt apud se illud dogma, quod intellectus in theologicis nihil visurus sit, sed quod caece credendum sit quod Ecclesia docet, illi non possunt aliquod verum in luce videre, obstruxerunt enim viam lucis apud se: hoc dogma retinuit Ecclesia Reformatorum ex Religioso Romano Catholico, quod tradit quod nullus praeter ipsam Ecclesiam, per quam intelligunt Pontificem et Papale Consistorium, interpretaturus sit Verbum, et quod qui non fide amplectitur omnia doctrinae ab Ecclesia traditae, pro haeretico habendus sit, et quod anathema sit: quod ita sit, constat ex clausula Concilii Tridentini in quo omnia dogmata istius Religiosi constabilita sunt, ubi haec ad finem dicuntur:

Dixit tunc Praeses Moronus, "Ite in pace."

Secutae acclamationes; inter alias haec (dixerunt) cardinalis e Lotharingia et Patres:-

(Card.) "Omnes ita credimus, omnes id ipsum sentimus, omnes consentientes et amplectentes subscribimus; haec est fides beati Petri et Apostolorum; haec est fides Patrum; haec est fides Orthodoxorum.

(Respons.) "(Fiat,) fiat. Amen, Amen."

(Card) "Anathema cunctis haereticis."

(Respons.) "Anathema, Anathema."

Decreta illius Concilii sunt quae supra in principio hujus operis in summa adducta sunt, in quibus tamen vix unum verum est. Haec allata sunt, ut sciatur, quod Reformati caecam fidem, hoc est, fidem separatam ab intellectu retinuerint ex Religioso illo; et qui posthac retinent illam non possint illustrari in Divinis Veris a Domino. Quamdiu intellectus captivatur sub obedientia fidei, seu intellectus removetur a videndis veris Ecclesiae, fit theologia non nisi quam res memoriae; et res solius memoriae dissipatur sicut omnis res dissoluta a suo judicio, et perit ex suo obscuro Inde est, quod sint "Duces caeci caecorum; et quando caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt," (Matthaeus 15:14);

et sunt caeci, quia non ingrediuntur per januam, sed aliunde; Jesus enim dicit,

"Ego sum Janua: per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet," (Johannes 10:9);

"pascuum invenire" est doceri, illustrari et nutriri in Divinis veris. Omnes qui non intrant per Januam, hoc est, per Dominum, vocantur fures et latrones;" at qui intrant per Januam, hoc est, per Dominum, vocantur "pastores ovium," in eodem capite, (10:1-2); ergo adi, amice, Dominum, et fuge mala ut peccata, et rejice solam fidem, et tunc aperietur intellectus tuus, et videbis mirabilia, et afficieris illis.

  
/ 962  
  

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Revelata #231

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 962  
  

231. (Vers. 3.) "Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio," significat apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris Domini in ultimis. - "Lapis" in Verbo significat verum in ultimis, et "lapis pretiosus" verum pellucens a bono (915). Sunt bini colores reliquorum fundamentales in mundo spirituali, color albus et color ruber. Color albus trahit suam originem ex Luce Solis in Caelo, ita ex Luce spirituali, quae est candida; et color ruber trahit suam originem ex Igne Solis ibi, ita ex Luce caelesti, quae est flammea. Angeli spirituales, quia in veris sapientiae sunt ex Domino, in Luce illa candida sunt, quare vestiti sunt albo; et Angeli caelestes, quia in bonis amoris sunt a Domino, in Luce illa flammea sunt, quare vestiti sunt rubro; inde sunt bini illi colores etiam in lapidibus pretiosis in Caelo, ubi in multa copia sunt. Ex eo est, quod lapides pretiosi in Verbo significent talia quae vel Veri sapientiae sunt, vel Boni amoris; et quod "Jaspis," quia candet, significet illa quae Veri sapientiae sunt; et "Sardius," quia rubescit, illa quae Boni amoris sunt. Quod lapides illi significent apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris in ultimis, est quia omnes lapides pretiosi in Caelo originem ducunt ex ultimis Verbi, ac pellucentiam ex spirituali Sensu ultimorum ibi; quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 44, 45; ultima Verbi sunt vera et bona Sensus literae ejus. Quod haec origo lapidum pretiosorum sit in Caelo, aegre potest credi ab aliquo in nostro mundo, quia nescit quod omnia quae existunt in mundo spirituali - sint correspondentiae, et quod inde suam originem spiritualem trahant omnia quae existunt in mundo naturali; quod inde origo lapidum pretiosorum in Caelo sit, datum mihi est scire ex loquela cum angelis, et quoque videre oculis, sed formatio illorum est a Solo Domino. Colores autem nigri trahunt suam originem ex Inferno, qui etiam sunt bini; unus oppositus albo (haec nigredo est apud illos qui falsificaverunt vera Verbi), alter oppositus rubro (haec nigredo est apud illos qui adulteraverunt bona Verbi); haec nigredo est diabolica, illa autem satanica. Quid "jaspis" et "sardius" significant, in explicatione capitis 21:11, 18-20, plura videantur.

  
/ 962